라틴어 문장 검색

namque ubi mille vias longinqua retorserit aestas, tot ruerint hiemes, totidem ver cursibus actum, quas tulit autumnus, dederit cultoribus umbras:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix10)
nam neque caesariem crinali stringere cultu colla nec ornatu patitur mollire retorto;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:36)
quotiens oculos ad tecta retorsit talia voce movens:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:95)
ceu murmurat alti impacata quies pelagi, cum flamine fracto durat adhuc saevitque tumor dubiumque per aestum lassa recedentis fluitant vestigia venti.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:33)
ventis fluitent an vera minentur sibila suspensum rapturi faucibus hostem?
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:240)
Hoc autem evenit retortis seminibus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 18장 5:4)
Sed utcunque fabricatum est, si semper influente gurgite riget, habere debet specus iuxta solum, eorumque alios simplices, et rectos, quo secedant squamosi greges, alios in cochleam retortos, nec nimis spatiosos, in quibus muraenae delitescant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 2:1)
locupletissimi veste distinguuntur non fluitante, sicut Sarmatae ac Parthi, sed stricta et singulos artus exprimente.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 17장 1:3)
apud Suebos usque ad canitiem horrentes capilli retorquentur, ac saepe in ipso vertice religantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 38장 3:2)
naves pari inter se spatio, validis utrimque trabibus conexae, adversum in flumen dirigebantur, iactis super ancoris quae firmitatem pontis continerent, sed ancorarum funes non extenti fluitabant, ut augescente flumine inoffensus ordo navium attolleretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 34장4)
pondera saxorum Vitelliani provolvunt, disiectam fluitantemque testudinem lanceis contisque scrutantur, donec soluta compage scutorum exanguis aut laceros prosternerent multa cum strage.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 27장9)
immensis corporibus et praelongis hastis fluitantem labantemque militem eminus fodiebant;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 18장2)
quippei cum semetipsos regere non possent, in rapidos gurgites incommodo onere auferebantur, et dum sua quisque spolia consequi studet, maior inter ipsos quam cum amni orta luctatio est, cumulique sarcinarum passim fluitantes plerosque perculerant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 9장 22:2)
procul missilibus adpetebatur, ea ipsa in hostem retorquens, donec lancea nudo pectori infixa est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1장 17:3)
Ergo hastam ex corpore iacentis evolsam retorsit in semet.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION