라틴어 문장 검색

A facie eius contremuit terra, moti sunt caeli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum.
(불가타 성경, 요엘서, 2장10)
Sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum.
(불가타 성경, 요엘서, 4장15)
Nunc mihi retrahere manum libet:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:8)
Tantas fundat opes nec retrahat manum
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IV 5:1)
Postremo felix a uero bono deuios blanditiis trahit, aduersa plerumque ad uera bona reduces unco retrahit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XV 1:10)
Incipe colla iugo retrahere:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, II 12:1)
Sistit retrahens ac uaga firmat;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XII 39:1)
Interim ea re gesta et proelio dirempto ex adversariis perfugae plures ex omni genere hominum, et praeterea intercepti hostium complures equites peditesque.
(카이사르, 아프리카 전기 19:1)
Quod ubi Labienus animadvertit, cum equitatu levique armatura agmen eius extremum carpere coepit atque ita lixarum mercatorumque qui plostris merces portabant, sarcinis interceptis addito animo propius audaciusque accedit ad legiones, quod existimabat milites sub onere ac sub sarcinis defatigatos pugnare non posse.
(카이사르, 아프리카 전기 75:6)
Id cum animadverteret adversarios minime velle, quos +quoniam a avia+ retraxerat, ut in aequum deduceret, copiis flumine traductis noctu iubet ignis fieri magnos:
(카이사르, 히스파니아 전기 6:1)
Id cum Pompeius ex perfugis rescisset, qua die facultatem… et angustias, carra complura +multosque lanistas+ retraxit et ad Cordubam se recepit.
(카이사르, 히스파니아 전기 6:3)
milesque qui fratrem suum in castris iugulasset, interceptus est a nostris et fusti percussus.
(카이사르, 히스파니아 전기 27:10)
Cum duce assumpto Alexandrini nihilo se firmiores factos aut languidiores Romanos animadverterent eludentibusque militibus regis aetatem atque infirmitatem magnum dolorem acciperent neque se quicquam proficere viderent, rumoresque exsisterent magna Caesari praesidia terrestri itinere [ex] Syria Ciliciaque adduci, quod nondum auditum Caerari erat, commeatum, qui mari nostris supportabatur, intercipere statuerunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 25:1)
Proxima nocte Pharnaces interceptis tabellariis, qui de Alexandrinis rebus litteras ad Domitium ferebant, cognoscit Caesarem magno in periculo versari flagitarique ab Domitio ut quam primum Caesari subsidia mitteret propiusque ipse Alexandream per Syriam accederet.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 38:1)
Doluisse se, quod populi Romani beneficium sibi per contumeliam ab inimicis extorqueretur, ereptoque semenstri imperio in urbem retraheretur, cuius absentis rationem haberi proximis comitiis populus iussisset.
(카이사르, 내란기, 1권 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION