라틴어 문장 검색

Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est, in speculis fit ut in laeva videatur eo quod planitiem ad speculi veniens cum offendit imago, non convertitur incolumis, sed recta retrorsum sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit cretea persona, adlidat pilaeve trabive, atque ea continuo rectam si fronte figuram servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 11:9)
aut enim accedit priorsum aut retrorsum recedit aut in dexteram laevamve divertitur aut sursum promovet aut deorsum aut orbiculatim rotatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 3:3)
et si ulterius qui intuetur accesserit seu retrorsum recesserit, similem circa orbem videbit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 16:3)
vastos obliquent flumina fontes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:71)
et flexo navita cornu Obliquat laevo pede carbasa, summaque pandens Suppara velorum perituras colligit auras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:24)
Nullum animal visus patiens, ipsique retrorsum Effusi faciem vitabant Gorgonis angues.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:18)
antiqui enim velis remisque navigabant, ut validis incumbere remis, obliquat sinus in ventos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1042)
inplicat auro non frontem, sed crinem, qui est illi retrorsum in nodum collectus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1482)
nam dicit 'obliquatque sinus in ventum'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 135)
obliquatque sinus in ventum contra eam partem, qua venti flabant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 161)
reiciunt parmas et equos ad moenia vertunt 'reiciunt' retro agunt, vel retrorsum ferunt, ut cedentium terga munita sint, ut ipse bis reiecti armis respectant terga tegentes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6191)
nam ex terra aqua ex aqua oritur aer ex aere aether, deinde retrorsum vicissim ex aethere aer inde aqua ex aqua terra infima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 84:3)
Specus est tenebroso caecus hiatu, est via declivis, per quam Tirynthius heros restantem contraque diem radiosque micantes obliquantem oculos nexis adamante catenis Cerberon abstraxit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 35:4)
medio iugulaberis ense, quandoquidem mucro est hebes inquit et in latus ensem obliquat longaque amplectitur ilia dextra.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 49:12)
nec torquere facem potis est ad signa trionum orbe nec obliquo portas aquilonis adire nec solitum conversus iter revocare retrorsum, hic erit ergo deus, praescriptis lege sub una deditus officiis?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권103)

SEARCH

MENU NAVIGATION