라틴어 문장 검색

Cui negotio taliter regina respondit:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 12:1)
Quum igitur super hoc negotio longa esset utrinque assertione certatum, in arbitrio Campaniae comitissae conveniunt, quae hoc quidem certamen tali iudicio definivit:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 21:5)
Miles autem pro fraude sibi facta commotus Campaniae comitissae totam negotii seriem indicavit et de ipsius et aliarum dominarum iudicio nefas praedictum postulat iudicari, et eiusdem comitissae ipse fraudulentus collaudavit arbitrium.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 23:6)
Huic quidem negotio taliter regina respondit:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 24:5)
Videas etenim quis reputetur homo post latrocinia, rapinas furtave aliaque nefanda commissa, et qua fronte valeat inter homines commorari qui praedictorum vitiorum reperitur crimine reus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 10:1)
Negotia namque amorosus sua nec ullius curat amici nec, si aliquis ei de quocunque facto loquatur, ipsius dictis intentas adhibet aures, nec precantis solet ad plenum verba percipere, nisi aliquid de suo referendo loquatur amore.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 17:2)
Inconstans etiam mulier regulariter invenitur, quia nulla mulier tanta super aliquo negotio soliditate firmatur, cuius fides modica suasione cuiusque non efficiatur in brevi spatio alterata.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 34:1)
Omitte tandem triste negotium Gravesque curas, heu nimium pius!
(JOSEPHUS ADDISON, D. D. HANNES, INSIGNISSIMUM MEDICUM ET POETAM 2:3)
Sed hora iam praeteriit, et ad aliud nos negotium isti qui modo venerunt, sua, ut cernitis, importunitate compellunt.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:31)
et multos laudabiliter et dulciter amplectimur, quos non sine gravi nostro peccato et illorum summo periculo, curis et negotiis implicaremus.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:36)
Hec est stella maris, uite uia, porta salutis, Regula iusticie, limes pietatis, origo Virtutis, uenie mater thalamusque pudoris, Ortus conclusus, fons consignatus, oliua Fructiferans, cedrus redolens, paradisus amenans, Virgula pigmenti, uinaria cella, liquore Predita celesti, nectar celeste propinans, Nescia spineti florens rosa, nescia culpe Gracia, fons expers limi, lux nubila pellens, Spes miseris, medicina reis, tutela beatis, Proscriptis reditus, erranti semita, cecis Lumen, deiectis requies, pausacio fessis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:1)
Illic boves, taurorum recusantes militiam, quasi rustici, servilibus negotiis inhiabant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:150)
alios denique aliarum dignitatum et officiorum coaequat negotiis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:17)
dum alii seriis implicantur negotiis, isti otiantur lasciviis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:12)
Sed arbitratur vos non omnes hujus facinoris reos, eo quod plurimi inter vos sensati habeantur, et non minus vos molestaverit pax violata, quam ipsum regem et suos.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 50:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION