라틴어 문장 검색

Difficiles primum terrae collesque maligni, tenuis ubi argilla et dumosis calculus arvis, Palladia gaudent silva vivacis olivae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 9:3)
Hoc ubi, non a stirpe valent caesaeque reverti possunt atque ima similes revirescere terra;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 13:4)
Cressa ne careat pulcra dies nota neu promptae modus amphorae neu morem in Salium sit requies pedum neu multi Damalis meri Bassum Threicia vincat amystide neu desint epulis rosae neu vivax apium neu breve lilium.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 362)
mortalia facta peribunt, nedum sermonum stet honos et gratia vivax.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 2:11)
Scaevae vivacem crede nepoti matrem:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Fingit se cum Trebatio deliberare utrum a scribendis satyris abstineat. 1:5)
nos expulit ille, illum aut nequities aut vafri inscitia iuris, postremum expellet certe vivacior heres.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 2:24)
si qui vero paulo sunt vivaciores, in his praesertim moribus, etiam irascuntur admonitioni et taciti repugnant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 117:3)
Licet mihi vivaces et in memoriam traditae senectutis viros nomines, centenos denosque percenseas annos :
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 125:1)
vivacior est, qui cum lenta ac difficili materia commissus fumoque demersus ex sordido lucet ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 141:1)
vivaces aget violentus iras animus et saevus dolor aeterna bella pace sublata geret.
(세네카, Hercules Furens 1:13)
cernere hoc audes, nimis vivax senectus?
(세네카, Hercules Furens 15:9)
ignis fulvo elusus in auro latet obscurus, quem mihi caeli qui furta luit viscere feto dedit et docuit condere vires arte, Prometheus, dedit et tenui sulphure tectos Mulciber ignes, et vivacis fulgura flammae de cognato Phaethonte tuli.
(세네카, 메데아 12:30)
vivaces hederas remus tenet, summa ligat vitis carchesia.
(세네카, 오이디푸스 6:32)
Quid Cadmei fata nepotis, cum vivacis cornua cervi frontem ramis texere novis dominumque canes egere suum?
(세네카, 오이디푸스 9:11)
sed quid ruinas urbis eversae gemis, vivax senectus?
(세네카, Troades 42:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION