라틴어 문장 검색

auratos Rhodiis imbres nascente Minerva indulsisse Iovem perhibent, Bacchoque paternum iam pulsante femur mutatus palluit Hermus in pretium, votique famem passurus avari ditabat rutilo quidquid Mida tangeret auro;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:111)
Sed et curandum est omnibus annis aeque ac in reliquis gregibus pecoris, ut delectus habeatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 22장 1:1)
Sed et hi, quoniam procera corpora et animos ad proelia pertinaces requirebant, praecipue Tanagri-cum genus et Rhodium probabant, nec minus Chalcidicum et Medicum, quod ab imperito vulgo litera mutata Melicum appellatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 4:2)
Nam Rhodii generis aut Medici propter gravitatem neque patres nimis salaces, nee fecundae matres:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 12:2)
ne iis quidem annis quibus Rhodi specie secessus exul egerit aliud quam iram et simulationem et secretas libidines meditatum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 4장8)
quae quoniam exuerint inritusque discesserit ille inter numina dicatus Augustus, ille delectus Tiberius, ne inperitum adulescentulum, ne seditiosum exercitum pavescerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 59장11)
Caesar transgressus Visurgim indicio perfugae cognoscit delectum ab Arminio locum pugnae;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 12장1)
rex Archelaus quinquagesimum annum Cappadocia potiebatur, invisus Tiberio quod eum Rhodi agentem nullo officio coluisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 42장3)
nec dubium habebat se delectum qui Syriae imponeretur ad spes Germanici coercendas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 43장8)
delectus est M. Ateius e praetoriis, ne consulari obtinente Asiam aemulatio inter pares et ex eo impedimentum oreretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 47장8)
Pompeius, tertium consul corrigendis moribus delectus et gravior remediis quam delicta erant suarumque legum auctor idem ac subversor, quae armis tuebatur armis amisit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 28장2)
Tiberium quoque Rhodi agentem coluerat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 48장4)
is fuit Lucilius Longus, omnium illi tristium laetorumque socius unusque e senatoribus Rhodii secessus comes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 15장2)
ipse delectus cui minor Antonia, Octavia genita, in matrimonium daretur, post exercitu flumen Albim transcendit, longius penetrata Germania quam quisquam priorum, easque ob res insignia triumphi adeptus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 44장6)
et Rhodi secreto vitare coetus, recondere voluptates insuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 57장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION