라틴어 문장 검색

sanguinis in facie non haeret gutta, morantur pauci ridiculum et fugientem ex urbe pudorem.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI23)
quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus, re veraque metus hominum curaeque sequaces nec metuunt sonitus armorum nec fera tela audacterque inter reges rerumque potentis versantur neque fulgorem reverentur ab auro nec clarum vestis splendorem purpureai, quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas, omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 1:13)
hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri parvas ad partis subtiliter insinuatus trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 33:12)
Noli ergo, si tibi videtur, rem facere ridiculam et in toga saltantis inducere per- sonam.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, poem pr8)
Mimos ridiculi Philistionis Et convivia nequiora vita Et quidquid lepida procacitate Laxat perspicuo labella risu.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLI7)
Altera ridicula est, altera putidula.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XX4)
Ridiculum est:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LIV2)
sunt multae unius partis utrique sufficientes, ut 'tenemur amicitiis', ridiculum enim est si addas 'mutuis', cum amicitiae utrumque significent, sicut Fronto testatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4094)
prodest enim nonnumquam subtiliter obiurgare quem roges.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5436)
simul divum templis indicit honorem apud maiores nostros mos fuit, ut magistratus post res serias quae consulto peragebantur in fine actus adderent 'diis honorem dico', vel alio modo 'hinc ad deos', quod poeta, amator antiquitatis, subtiliter docet;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6321)
machina belli ecce subtiliter secutus [est] historiam machinamenti bellici mentionem facit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1518)
et 'odisse' hic praesentis temporis, quod non facit 'odere'. atque omnia ferre sub avras hinc videtur subtiliter non se implicare periurio;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1583)
hoc totum Vergilius hoc loco subtiliter tangit, cum dicit 'aedibus in mediis nudoque sub aetheris axe ingens ara fuit iuxtaque veterrima laurus, incumbens arae atque umbra conplexa penates'. ex nomine enim penatium et arae intellegitur sacri loci veneratio, ut non immerito illuc confugerit regina cum suis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5125)
quod etiam Homerum volunt tetigisse subtiliter, ubi Aeneas a Neptuno opposita nube liberatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 60122)
nam quod ait Probus, ad discernendum tempus circumflectendam ultimam syllabam, ut intellegamus 'fumavit', non procedit, quia 'pone' tantum [verbum] in ultima habet accentum, ut significet 'retro'. neptunia Troia bene et subtiliter etiam diis invidiam commovet, ut ea quoque cecidisse dicat quae putabantur deorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 39)

SEARCH

MENU NAVIGATION