라틴어 문장 검색

eoque fit ex his unius ossis paulum in interiora concaui species.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 21:4)
Modiolus ferramentum concauum, teres est, imis oris serratum, per quod medium clauus ipse quoque interiore orbe cinctus demittitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 1:5)
ut aliquis hanc esse, etiamsi rima est, existimet eo loco, quo subesse hanc verisimile est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 5:2)
Ac si ne tum quidem rima manifesta est, inducendum super os atramentum scriptorium est, deinde scalpro id deradendum:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 6:2)
Itaque si grauiter aliquis percussus est, si mala indicia subsecuta sunt, neque ea parte, qua cutis discussa est, rima reperitur, non incommodum est parte altera considerare, num qui locus mollior sit et tumeat, eumque aperire, siquidem ibi fissum os reperietur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 6:5)
Hac ratione saepe rimae callo quodam inplentur estque ea ossis uelut cicatrix;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 12:1)
quo sublato iam rima hiat quantum curationi satis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 14:3)
quod si rima longius patet, ab altero foramine rursus similis sinus fieri debebit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 15:1)
Deinde in eo, quod desedit, iuxta rimam, quam fecimus, foramina addenda sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 16:1)
et tum scalper utrimque ad rimam agendus sic, ut lunatum sinum faciat imaque pars eius intus ad fracturam, cornua ad os integrum spectent.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 16:5)
quo sanescente, rimas quoque ossis, aut si quod foramen est, callus implet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 8장 6:2)
Nam si id, quod ex uertebra excedit, aliquo modo fractum est, locus quidem concauus fit, punctiones autem in eo sentiuntur, quia necesse est ea fragmenta spinosa esse;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 9:2)
Ad ultima vero jam ventum esse testantur nares acutae, collapsa tempora, oculi concavi, frigidae languidaeque aures, et imis partibus leniter versae, cutis circa frontem dura et intenta, color aut niger aut perpallidus;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 1:2)
spongiam concavam imponere subinde in aqua frigida expressam:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, II De curationibus morborum capitis. 6:4)
At si vel excrevit cicatrix, vel concava est, stultum est decoris causa rursus et dolorem et medicinam sustinere:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 95:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION