라틴어 문장 검색

ac primam scelerum matrem, quae semper habendo plus sitiens patulis rimatur faucibus aurum, trudis Avaritiam;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:50)
speluncas canibus Thero rimatur Hiberas informesque cavis ursos detrudit ab antris, quorum saepe Tagus manantes sanguine rictus non satiavit aquis et quos iam frigore segnes Pyrenaea tegit latebrosis frondibus ilex.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:157)
mensurarum et numerorum modum rimantes placitae disciplinae consectentur magistrum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 3:3)
nec orbos tantum detrahere palmites, verum etiam frugiferos, si supra modum se numerus eorum profuderit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 27장 4:2)
Tum quod ex insito profundit subligandum, ne vento surculus motus labefactetur aut explantetur tener pampinus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 11:2)
sequente deinde, cum palmites profudit, unus submittitur, ceteri decutiuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 17:6)
At ubi penuria est arborum, terrenum pabulum consectabimur-, et sicco limosum praeferemus, ut paludem rimentur, effodiantquelumbricos, atque in luto volutentur, quod est huic pecudi gratissimum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 7:1)
Nam clausae pascuntur anates, querquedulae, boscides, phalerides,3 similesque volucres, quae stagna et paludes rimantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 1:2)
Itaque ne hoc in toto fiat apiario, semper propaganda erit soboles, observandumque vere cum se nova profundent examina, ut excipiantur, et domiciliorum numerus augeatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 3장 4:1)
specularique debebimus fere triduo, numquid universae se profundant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 4:2)
simul missi a Pisone incusabantur ut valetudinis adversa rimantes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 69장8)
isdem litteris Caesar Sextium Paconianum praetorium perculit magno patrum gaudio, audacem maleficum, omnium secreta rimantem delectumque ab Seiano cuius ope dolus G. Caesari pararetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 3장6)
validiorque in dies Tigellinus et malas artes, quibus solis pollebat, gratiores ratus si principem societate scelerum obstringeret, metus eius rimatur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 57장2)
spolia Galliarum et Viennensium aurum, pretia laborum suorum, occultare clamitantes, direptis sarcinis tabernacula ducis ipsamque humum pilis et lanceis rimabantur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 29장2)
sed civitas rimandis offensis sagax verterat se transtuleratque:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 11장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION