라틴어 문장 검색

Nec mora, a tam crudeli vulnere tam potentis regis rivi sanguinis graviter eruperunt, vultusque illius pallescere;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 44:3)
quos adhuc hesterno vino sepultos et incautos usquequaque in ore gladii percusserunt, donec corporibus exstinctis et sanguinis rivis praesentes campi inundarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 88:6)
Medium autem hoc non potest accipi nisi motus caeli influens per motum inferioribus formas motoris.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 8:8)
cor enim, quod secundum Aristotelem "est principium vitae et vegetationis et sensus", membris distantibus a se virtutes has non influit nisi per vehiculum spiritus;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 8:11)
Et sic ex virtute propria movet humorem, ex virtute solis influit vitam humori moto et ex virtute Veneris movet seminis genituram ad formas geniturae convenientes.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:15)
Undique ergo influentibus aquarum molibus conclusum genus hominum perurgetur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:4)
Erupti erant fontes aquarum, apertae fuerant cataractae coeli, ut undique influentibus aquis terra inundaretur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 2:6)
Subtilior autem interpretatio exprimit, eo quod diluvium animae vitio mentis et luxuriae corporalis influxerat, ut malitia passioni, passio malitiae misceretur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 2:9)
centum quinquaginta diebus influxit diluvium, centum quinquaginta diebus aliis cessit diluvium:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:26)
qui si nivibus operti latuerint, aut montanis defluentibus rivis eversi, calles agrestibus praeviis difficile pervadunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 5:4)
sperare enim aiebat, prope rivum se cenaturum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 9장 2:2)
Eo anno sidere etiam tum instante brumali, aquarum incessit inopia metuenda, ut et rivi cassescerent quidam, et fontes antehac aquarum copiosis pulsibus abundantes, sed in integrum postea restituti sunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 13장 4:1)
Qui tripertitus navigabilis per omnes est rivos, insulasque circumfluens, et arva cultorum industria diligentius rigans, vomeri et gignendis arbustis habilia facit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 25:3)
Amnes quippe multi per eam ante dictum influunt sinum, quorum maximi sunt Batradites et Rogomanius et Brisoana atque Bagrada.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 41:2)
Ubi et stationes et portus tranquilli sunt plures, et emporia densa, et diversoria regum ambitiosa nimium et decora, aquarumque suapte natura calentium saluberrimi fontes et rivorum fluminumque multitude perspicua, sospitalisque temperies caeli, ut recte spectantibus nihil eis videatur ad felicitatem deesse supremam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 46:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION