라틴어 문장 검색

"somnum rixa facit, sed quamvis improbus annis atque mero fervens, cavet hunc, quem coccina laena vitari iubet et comitum longissimus ordo, multum praeterea flammarum et aenea lampas;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III112)
hinc ieiunum odium, sed iurgia prima sonare incipiunt, animis ardentibus haec tuba rixae;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV18)
Inde cum Venetis etiam navale bellum, sed maior cum Oceano quam cum ipsis navibus rixa.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 5:1)
Si, Lucane, tibi vel si tibi, Tulle, darentur Qualia Ledaei fata Lacones habent, Nobilis haec esset pietatis rixa duobus, Quod pro fratre mori vellet uterque prior, Diceret infernas et qui prior isset ad umbras:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXXVI1)
in quorum rixam si Academicus incurrerit, utrosque audiet trahentes se ad suas partes, sed si in illos aut in istos concesserit, ab eis quos deseret insanus imperitus temerariusque clamabitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER SECUNDUS21)
accedat vero, accedat etiam ista rixa auguratus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 7 6:10)
atqui hoc Zenoni placuit, homini me hercule acuto, etsi Academiae nostrae cum eo magna rixa est - sed, ut dico, placet Stoicis suo quamque rem nomine appellare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 22 1:2)
Videbis populi rixam inter zelotypos et amasiunculos.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 45:19)
Indignatus puer, quod Scylacem tam effuse laudaret, catellam in terram deposuit hortatusque est, ut ad rixam properaret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 64:18)
Nec intra rixam tumultus constitit, sed candelabrum etiam super mensam eversum et vasa omnia crystallina comminuit et oleo ferventi aliquot convivas respersit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 64:20)
Subito intraverunt duo servi, tanquam qui rixam ad lacum fecissent;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 70:10)
Ego autem alternos opponebam foramini oculos iniuriaque Eumolpi | velut quo dam cibo me replebam | advocationemque commendabam, cum procurator insulae Bargates a cena excitatus a duobus lecticariis in mediam rixam perfertur;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 96:5)
Et non discedunt ocius nequissimi servi manusque continent a rixa?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 96:7)
Amolitur Ascyltos invidiam et se vero nihil aliud quam fugitivum suum dixit quaerere, mortem nec hominis concupisse nec supplicis, utique eius quem post fatalem rixam habuisset carissimum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 97:15)
Concipere animo potes quam simus fatigati, quibus totiens agendum totiens altercandum, tam multi testes interrogandi sublevandi refutandi.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 23:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION