라틴어 문장 검색

ut non peccarim mors quoque non faciet, non igitur mirum, si mens mea tabida facta de nive manantis more liquescit aquae, estur ut occulta vitiata teredine navis, aequorei scopulos ut cavat unda salis, roditur ut scabra positum robigine ferrum conditus ut tineae carpitur ore liber, sic mea perpetuos curarum pectora morsus, fine quibus nullo conficiantur, habent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 145)
"pluris opes nunc sunt, quam prisci temporis annis, dum populus pauper, dum nova Roma fuit, dum casa Martigenam capiebat parva Quirinum, et dabat exiguum fluminis ulva torum."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권113)
"interea crescat scabrae robiginis expers, nec vitio caeli palleat aegra seges, et neque deficiat macie neque pinguior aequo divitiis pereat luxuriosa suis."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권384)
flamen in antiquae lucum Robiginis ibat, exta canis flammis, exta daturus ovis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권617)
"aspera Robigo, parcas Cerialibus herbis, et tremat in summa leve cacumen humo."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권620)
nec mora, flumineam Iino celantibus ulvam, sic quoque non altis, incubuere toris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권318)
Pallor in ore sedet, macies in corpore toto, nusquam recta acies, livent rubigine dentes, pectora felle virent, lingua est suffusa veneno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 63:8)
Non illic canna palustris nec steriles ulvae nec acuta cuspide iunci:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 30:7)
agrestes illic fruticosa legebant vimina cum iuncis gratamque paludibus ulvam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 27:7)
tenet ima lacunae lenta salix ulvaeque leves iuncique palustres viminaque et longa parvae sub harundine cannae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 32:4)
In medio torus est de mollibus ulvis, inpositus lecto sponda pedibusque salignis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 67:4)
concutiuntque torum de molli fluminis ulva impositum lecto sponda pedibusque salignis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 67:5)
Hirtus erat crinis, cava lumina, pallor in ore, labra incana situ, scabrae rubigine fauces, dura cutis, per quam spectari viscera possent;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 83:3)
cornibus hic fractis viridi male tectus ab ulva decolor ipse suo sanguine Rhenus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 211)
cinctus ab innumero me tenet hoste locus, adde quod ingenium longa rubigine laesum torpet et est multo, quam fuit ante, minus, fertilis, assiduo si non renovatur aratro, nil nisi cum spinis gramen habebit ager.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1210)

SEARCH

MENU NAVIGATION