라틴어 문장 검색

Nam sub Numa Pompilio, secundo Romanorum rege, ritu Gentilium sacrificante, ancile de celo in urbem Deo electam delapsum fuisse Livius in prima parte testatur. 6.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 11:13)
Si ergo Romani bonum rei publice intenderunt, verum erit dicere finem iuris intendisse. 5.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 14:13)
Quod autem romanus populus bonum prefatum intenderit subiciendo sibi orbem terrarum, gesta sua declarant, in quibus, omni cupiditate summota que rei publice semper adversa est, et universali pace cum libertate dilecta, populus ille sanctus pius et gloriosus propria commoda neglexisse videtur, ut publica pro salute humani generis procuraret.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 14:14)
Sed quia de intentione omnium ex electione agentium nichil manifestum est extra intendentem nisi per signa exteriora, et sermones inquirendi sunt secundum subiectam materiam—ut iam dictum est—satis in hoc loco habebimus, si de intentione populi romani signa indubitabilia tam in collegiis quam in singularibus personis ostendantur. 7.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 14:17)
aliud est, quod romanus populus subiciendo sibi orbem bonum publicum intendit. 19.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:18)
romanus populus subiciendo sibi orbem finem iuris intendit, ut manifeste per superiora in isto capitulo est probatum:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:21)
Propterea satis persuasum est quod romanus populus a natura ordinatus fuit ad imperandum:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 20:3)
Romanus populus cunctis athletizantibus pro imperio mundi prevaluit:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 22:4)
Sed hoc nulli contigit nisi romano populo;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 22:8)
ubi tribus pugilibus Albanorum peremptis, Romanorum duobus, palma victorie sub Hostilio rege cessit Romanis.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 31:20)
Scipione vero pro Ytalis, Annibale pro Affricanis in forma duelli bellum gerentibus, Ytalis Affricani succubuerunt, sicut Livius et alii romane rei scriptores testificari conantur. 19.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 32:3)
Desinant igitur Imperium exprobrare romanum qui se filios Ecclesie fingunt, cum videant sponsum Cristum illud sic in utroque termino sue militie comprobasse.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 34:21)
Positis et exclusis erroribus quibus potissime innituntur qui romani Principatus auctoritatem dependere dicunt a romano Pontifice, redeundum est ad ostendendum veritatem huius tertie questionis, que a principio discutienda proponebatur:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 12:2)
Et cum ad hunc portum vel nulli vel pauci, et hii cum difficultate nimia, pervenire possint, nisi sedatis fluctibus blande cupiditatis genus humanum liberum in pacis tranquillitate quiescat, hoc est illud signum ad quod maxime debet intendere curator orbis, qui dicitur romanus Princeps, ut scilicet in areola ista mortalium libere cum pace vivatur. 12.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:22)
Dicimus igitur Romanorum non vulgare, sed potius tristiloquium, ytalorum vulgarium omnium esse turpissimum;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 86:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION