라틴어 문장 검색

splendida suscipiant alium te rostra Camillum, ultorem videant servatoremque Quirites et populus quem ductor ames:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:201)
tremuit quos Africa nuper, cernunt rostra reos.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:61)
seu circum trabeis fulgentibus aureus intres, seu celebres ludos, solio seu fultus eburno cingas iure forum, denso seu turbine vulgi circumfusa tuae conscendant rostra secures.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:102)
ac 7 neque suem velimus impasci, quoniam rostro suffodiat et cespites excitet, neque pecora maiora, nisi cum siccissimum solum est, quia udo demerguntur ungulae 8 et atterunt scinduntque radices herbarum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 1:3)
quae deinde adunca est, rostrum appellatur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 25장 1:4)
cum incavare, rostro;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 25장 2:4)
brevia et adunca rostra:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 9:5)
Cum deinde satiata est avis, paululum deposita cavea dimittitur, sed ita ne vagetur, sed potius, si quid est quod eam stimulet aut mordeat, rostro persequatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 7장 4:1)
Mox deinde fragmina favorum, quae in sacco remanserunt, retractata exprimuntur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 13:2)
adiacebant fragmina telorum equorumque artus, simul truncis arborum antefixa ora.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 61장6)
defletum in foro, laudatum pro rostris, cuncta a maioribus reperta aut quae posteri invenerint cumulata:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 5장4)
quod civiliter acceptum neque prohibuit quo minus laudatione pro rostris ceterisque sollemnibus funus cohonestaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 76장3)
Ceterum laudante filium pro rostris Tiberio senatus populusque habitum ac voces dolentum simulatione magis quam libens induebat, domumque Germanici revirescere occulti laetabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 12장1)
laudata est pro rostris a G. Caesare pronepote qui mox rerum potitus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 1장8)
' vultu quoque interrito permansit, cum rostra iuxta custodibus circumdatus visui populo praeberetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 21장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION