라틴어 문장 검색

Quae vixdum ambigua luce, defensores intentius contemplati, eo accedente quod angularem turrim ictus foravit arietis violentior, relictis civitatis duplicibus muris, continentem occupant arcem, asperi montis interrupta planitie superpositam, cuius medietas in sublime consurgens, tereti ambitu Argolici scuti speciem ostendebat, nisi quod e septemtrione, id quod rotunditati defuerat, in Euphratis fluenta proiectae cautes eminentius tuebantur, in qua excellebant minae murorum, bitumine et coctilibus laterculis fabricatae, quo aedificii genere nihil esse tutius constat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 12:1)
Inter haec Fortunae volucris rota, adversa prosperis semper alternans, Bellonam furiis in societatem adscitis, armabat, maestosque transtulit ad Orientem eventus, quos adventare praesagiorum fides clara monebat, et portentorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 1장 1:1)
Candente itaque protinus die, signo ad arma capienda ex utraque parte per lituos dato, barbari postquam inter eos ex more iuratum est, tumulosos locos appetere temptaverunt, quo exinde per proclive rotarum modo obvios impetu convolverent acriore.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 10:1)
Fervente itaque tot malorum congerie, repente cum fragore caelesti, imbres nubibus atris effusi, dispersere circumfrementium globes, reversique ad vallum dimensum tereti figura plaustrorum, immanes spiritus latius porrigentes, iubebant nostris per minaces litteras et legatum dedere civitatem, fide retinendae salutis accepta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 5:1)
Ibi ad eius notitiam perlatum est de fuga ac perfidia Aizonis, quomodo fraudulenter Ausonam ingressus et a populo illo, quem dolo deceperat, receptus Rotam civitatem destruxit, castella eiusdem regionis, quae firmiora videbantur, communivit missoque ad Abdiraman regem Sarracenorum fratre suo auxilium, quod petebat, iussu eiusdem regis contra nostros accepit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 317:3)
agit celeres annus in orbe rotas.
(ANONYMUS NEVELETI, De iudeo et pincerna 63:17)
quin ergo dicitis me eadem opera pretio impenso per plurimos piscatoris quaesisse de litore conchulam striatam testam habentem, calculum teretem, praeterea cancrorum furcas, echinorum caliculos, lolliginum ligulas, postremo assulas, festucas, resticulas et ostracoderma Pergami uermiculata, denique muscum et algam, cetera maris eiectamenta, quae ubique litorum uentis expelluntur, salo expuuntur, tempestate reciprocantur, tranquillo deseruntur?
(아풀레이우스, 변명 33:3)
enim non pigebit me commemorare, quod illum non puditum est ostentare, qui magno in coetu praedicauit, fabricatum semet sibi ampullam quoque oleariam, quam gestabat, lenticulari forma, tereti ambitu, pressula rutunditate, iuxtaque honestam strigileculam, recta fastigatione cymulae, flexa tubulatione ligulae, ut et ipsa in manu capulo moraretur et sudor ex ea riuulo laberetur.
(아풀레이우스, 플로리다 9:30)
adulescens est uisenda pulchritudine, crinibus a fronte parili separatu per malas remulsis, pone autem coma prolixior interlucentem ceruicem scapularum finibus obumbrat, ceruix suci plena, malae uberes, genae teretes, at medio mento lacullatura, eique prorsus citharoedicus status:
(아풀레이우스, 플로리다 15:13)
quod interim canticum uidetur ore tereti semihiantibus in conatu labellis eliquare.
(아풀레이우스, 플로리다 15:18)
Nec mora, cum ritu Graeciensi ignis et rota, tum omne flagrorum genus inferuntur Augetur oppido, immo duplicatur mihi maestitia quod integro saltem mori non licuerit.
(아풀레이우스, 변신, 3권 8:1)
"Per istos cinnameos et undique pendulos crines tuos, per teneras et teretes et mei similes genas, per pectus nescioquo calore fervidum, sic in hoc saltem parvulo cognoscam faciem tuam:"
(아풀레이우스, 변신, 5권107)
"Ergo nostra repente turbata praesentia, subitario ducta consilio, eundem illum subiectum contegit viminea cavea, quae fustium flexu tereti in rectum aggerata cumulum lacinias circumdatas suffusa candido fumo sulphuris inalbabat, eoque iam, ut sibi videbatur, tutissime celata mensam nobiscum secura participat."
(아풀레이우스, 변신, 9권 21:3)
Sed cum primum rota solis lucida diem peperit, vocatis duobus e familia validissimis, quam altissime sublato puero, ferula nates eius obvertit berans,
(아풀레이우스, 변신, 9권 25:2)
Nec rota vel equuleus more Graecorum tormentis eius apparata iam deerant, sed offirmatus mira praesumptione nullis verberibus ac ne ipso quidem succumbit igni.
(아풀레이우스, 변신, 10권 10:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION