라틴어 문장 검색

una porrecti, quam Graeci εὐθεῖαν vocitant, altera rotunditatis, quam Graeci κυκλωτην́ appellant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장3)
sed vero neque sine rotunditate motus porrecti nec sine porrecto rotationis versationes onerum possunt facere levationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장4)
eadem ratione per omne spatium longitudinis et rotunditatis singulis decusationibus oblique fixae regulae per octo crassitudinis divisiones involutos faciunt canales et iustam cocleae naturalemque imitationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 6장12)
item medius axis in media navi tympanum cum uno denticulo extanti extra suam rotunditatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장15)
ad eum locum conlocatur loculamentum habens inclusum in se tympanum, peraequatis dentibus CCCC convenientibus denticulo tympani, quod est in axe inclusum, praeterea ad latus adfixum extantem extra rotunditatem alterum dentem unum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장16)
adversi in tergum sulmonis ibique frangitur 'tergum' pro 'tergus' dixit - Sallustius tergis vinciebant pro 'tergoribus' - , ut intellegamus hastam in scutum venisse et illic esse conlisam - ut 'frangitur' sit 'conliditur' - fissoque scuti ligno etiam praecordia penetrasse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4101)
Quod si parum sic profectum est, aut propter angustias aut propter duritiem tergoris, protinus triangula forma cutis ab inferiore parte excidenda est sic, ut vertex eius ad frenum, basis in tergore extremo sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 25장25)
Quod si parum sic profectum est, aut propter angustias aut propter duritiem tergoris, protinus triangula forma cutis ab inferiore parte excidenda est sic, ut uertex eius ad frenum, basis in tergore extremo sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION