라틴어 문장 검색

modo ruri esse, modo in urbe, saepiusque in agro;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., I Qualiter se sanus agere debeat. 1:4)
intus rura micant, manibus quae subdita nullis perpetuum florent, Zephyro contenta colono, umbrosumque nemus, quo non admittitur ales, ni probet ante suos diva sub iudice cantus:
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:35)
nobilis haud aliter sonipes, quem primus amoris sollicitavit odor, tumidus quatiensque decoras curvata cervice iubas Pharsalia rura pervolat et notos hinnitu flagitat amnes naribus accensis;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:186)
flava minus presso finduntur vomere rura, nec vento sic vela tremunt.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:70)
qualis sitientibus arvis arida ieiunae seges interlucet aristae vel qualis gelidis pluma labente pruinis arboris inmoritur trunco brumalis hirundo.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:73)
in solis, quibus extitit, haereat arvis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:264)
illa per auras tot freta, tot montes uno contenta volatu transilit et Phrygiae mediis adfigitur arvis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:110)
bene rura Gruthungus excolet et certo disponet sidere vites.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:122)
cum subiit par Roma mihi divisaque sumpsit aequales Aurora togas, Aegyptia rura in partem cessere novae.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:40)
Romuleas vendit segetes et possidet arva vulneribus quaesita meis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:46)
veteres detrudit rure colonos.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:127)
ille licet sese praetentis Syrtibus armet oppositoque Atlante tegat, licet arva referta anguibus et solis medios obiecerit aestus:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:206)
tot mihi debetis populos, tot rura, tot urbes amissas.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:307)
"Quid turpes iam mente fugas, quid Gallica rura respicitis Latioque libet post terga relicto longinquum profugis Ararim praecingere castris?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:104)
Iam foedera gentes exuerant Latiique audita clade feroces Vindelicos saltus et Norica rura tenebant.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:138)

SEARCH

MENU NAVIGATION