라틴어 문장 검색

et cum in omnibus Tarpeius esset inventus, in quo erant multa diversorum numinum sacella, actum est, ut exinde ad alia templa numina evocarentur sacrificiis, quo posset libere et sine piaculo templum Iovis exaedificare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4464)
sic in georgicis "et faciles venerare napaeas". sacello id est in loco sacro;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 92)
Cavendum autem est, ne aut tarditatibus utamur in ingressu mollioribus, ut pomparum ferculis similes esse videamur, aut in festinationibus suscipiamus nimias celeritates, quae cum fiunt, anhelitus moventur, vultus mutantur, ora torquentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 168:1)
L. Flaccum, flaminem Martialem, ego audivi, cum diceret Caeciliam Metelli, cum vellet sororis suae filiam in matrimonium conlocare, exisse in quoddam sacellum ominis capiendi causa, quod fieri more veterum solebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 150:1)
L. Flaccum, flaminem Martialem, ego audivi, cum diceret Caeciliam Metelli, cum vellet sororis suae filiam in matrimonium collocare, exisse in quoddam sacellum ominis capiendi causa, quod fieri more veterum solebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 150:1)
praeterea coepi sacellum, in domo quod est, ab eo petere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 11 3:6)
maior enim in praecordiis dolor saevit, qui me usque ad necessitatem mortis deducit, ne scilicet iuvenili impulsi licentia quod in sacello Priapi vidistis, vulgetis deorumque consilia proferatis in populum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 17:12)
Excepti etiam pluribus ferculis cum laberemur in somnum, Itane est?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 21:5)
Laudationem ferculum est insecutum plane non pro expectatione magnum;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 35:1)
Quo facto videmus infra [scilicet in altero ferculo] altilia et sumina leporemque in medio pinnis subornatum, ut Pegasus videretur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 36:4)
nam iam sublatum erat ferculum, hilaresque convivae vino sermonibusque publicatis operam coeperant dare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 39:2)
Ab hoc ferculo Trimalchio ad lasanum surrexit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 41:15)
Rati ergo sacrum esse fericulum tam religioso apparatu perfusum, consurreximus altius et Augusto, patri patriae, feliciter diximus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 60:10)
Sequens ferculum fuit scriblita frigida et super mel caldum infusum excellente Hispanum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 66:6)
Statim Trimalchio poteram quidem inquit hoc fericulo esse contentus;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 68:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION