라틴어 문장 검색

At destitutionibus substitutiones, fallaciis rectificationes debentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 152:9)
naturae obscuritatem, vitae brevitatem, sensuum fallacias, judicii infirmitatem, experimentorum difficultates, et similia secum reputantes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 221:3)
unde mirae fallaciae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 394:13)
Nam fallaciae sensuum ad proprias inquisitiones de sensu et sensibili remittendae sunt:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 400:2)
excepta illa magna fallacia sensuum nimirum quod constituant lineas rerum ex analogia hominis, et non ex analogia universi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 400:3)
Nam eos reddit animo degeneres, fallaciis deditos, ignobilium consortio se delectantes, magisque ad luxum propensos quando rerum copiam adepti sint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:15)
quoniam accessisti maligne ad timorem Domini, et cor tuum plenum est dolo et fallacia.
(불가타 성경, 집회서, 1장40)
Multis autem sacrilegiis per civitatem a Lysimacho commissis Menelai consilio, et divulgata foris fama, congregata est multitudo adversum Lysimachum, vasis aureis iam multis dissipatis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장39)
Commiscuit autem se illis et Menelaus et cum multa fallacia hortabatur Antiochum non pro patriae salute, sed sperans se constitui in principatum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장3)
Illic reum sacrilegii vel quorundam etiam aliorum malorum summitatem factum, omnes propellunt ad interitum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장6)
Et, animis eorum excitatis, denuntiavit simul ostendens gentium fallaciam et iuramentorum praevaricationem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장10)
quam uti alicuius sceleris ammixtione fuscarent, ob ambitum dignitatis sacrilegio me conscientiam polluisse mentiti sunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 4:2)
Atqui et tu insita nobis omnem rerum mortalium cupidinem de nostri animi sede pellebas et sub tuis oculis sacrilegio locum esse fas non erat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 4:3)
Potestate data cum inde esset profectus, praesidio comparato, cum bene magnam manum fecisset et nocturno tempore per fallaciam in oppidum esset receptus, iugulationem magnam facit principibusque qui sibi contrarii fuissent interfectis oppidum in suam potestatem recepit.
(카이사르, 히스파니아 전기 22:12)
Accidisse hoc complures Caesaris legati, amici, centuriones militesque laetabantur, quod nimia bonitas eius fallaciis pueri elusa esset.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 24:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION