라틴어 문장 검색

cum enim [tristissima] exta sine capite fuerint, quibus nihil videtur esse dirius, proxima hostia litatur saepe pulcherrime.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 51:6)
Nam cum aut par pari refertur aut contrarium contrario opponitur aut quae simi- liter cadunt verba verbis comparantur, quidquid ita concluditur, plerumque fit ut numerose cadat, quo de genere cum exemplis supra diximus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 65장 2:2)
fugienda recte GV), 252, 17 laetificare (pro laetificae) 374, 1 inhospitalis pro-litas), 393, 10 et 406, 3 virtus (pro virtutis). e locis, ubi H deest KR consentiunt, unum commemoro, e quo archetypum eorum minusculis litteris scriptum fuisse certo apparet:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말205)
haec cedo ut admoveam templis, et farre litabo.
(페르시우스, 풍자, satire 259)
sed nullo ture litabis, haereat in stultis brevis ut semuncia recti, haec miscere nefas;
(페르시우스, 풍자, satire 557)
Tertia post Veneris cum lux surrexerit Idus, pontifices, forda sacra litate bove.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권441)
Cum quo dum pascua lustro, ecce lacu medio sacrorum nigra favilla ara vetus stabat tremulis circumdata cannis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 26:6)
Talia convexum per iter memorante Sibylla sedibus Euboicam Stygiis emergit in urbem Troius Aeneas sacrisque ex more litatis litora adit nondum nutricis habentia nomen.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 23:1)
Victima nulla litat magnosque instare tumultus fibra monet, caesumque caput reperitur in extis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 71:6)
forte litans Hecaten placabat sanguine multo;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3146)
O Nazarene, lux Bethlem, verbum Patris, quem partus alvi virginalis protulit, adesto castis, Christe, parsimoniis, festumque nostrum rex serenus aspice, ieiuniorum dum litamus victimam.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium1)
Iano etiam celebri de mense litatur auspiciis epulisque sacris, quas inveterato, heu miseri, sub honore agitant, et gaudia ducunt festa Kalendarum, sic observatio crevit ex atavis quondam male coepta, deinde secutis tradita temporibus serisque nepotibus aucta, traxerunt longam corda inconsulta catenam, mosque tenebrosus vitiosa in saecula fluxit.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권78)
nonne pudet regem populum sceptrisque potentem talia pro patriae censere litanda salute, religionis opem subternis poscere ab antris?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권119)
quin etiam caelum atque solum, ventos, mare, nubes omnibus in commune dari, vel qui colimus te, Christe, vel exta litant sculptis qui tabida saxis.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2274)
nempe magis non illud erunt, qui numen in urnis quaerunt ac tumulis et larvas sanguine placant, quod sunt qui summum caeli Dominum venerantur iustitiamque litant et templum pectoris ornant.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2298)

SEARCH

MENU NAVIGATION