라틴어 문장 검색

Hoc nemus, hi fontes, haec textilis umbra supini Palmitis, hoc riguae ductile flumen aquae, Prataque nec bifero cessura rosaria Paesto, Quodque viret Iani mense nec alget holus, Quaeque natat clusis anguilla domestica lymphis, Quaeque gerit similes candida turris aves, Munera sunt dominae:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXXI1)
Libras quattuor aut duas amico Algentemque togam brevemque laenam, Interdum aureolos manu crepantis, Possint ducere qui duas Kalendas, Quod nemo, nisi tu, Labulle, donas, Non es, crede mihi, bonus.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXXVI1)
Amphitheatrali nos commendamus ab usu, Cum teget algentes alba lacerna togas.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXXXV Lacernae albae1)
est autem versus Ennianus, vituperatus a Lucilio dicente per inrisionem, debuisse eum dicere horret et alget:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6013)
"Ecce pars vestrum et maior, melior, ut dicitis, egetis algetis, opere fame laboratis, et deus patitur dissimulat, non vult aut non potest opitulari suis;"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 12장 1:3)
"Sic a caelo deorsum gravant et a deo vero ad materias avocant, vitam turbant, somnos inquietant, inrepentes etiam corporibus occulte, ut spiritus tenues, morbos fingunt, terrent mentes, membra distorquent, ut ad cultum sui cogant, ut nidore altarium vel hostiis pecudum saginati, remissis quae constrinxerant, curasse videantur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 27장 1:3)
"Tauris etiam Ponticis et Aegyptio Busiridi ritus fuit hospites immolare, et Mercurio Gallis humanas vel inhumanas victimas caedere, Romani Graecum et Graecam, Gallum et Gallam sacrificii viventes obruere, hodieque ab ipsis Latiaris Iuppiter homicidio colitur, et quod Saturni filio dignum est, mali et noxii hominis sanguine saginatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 30장 1:9)
"Non dissimiles et qui de harena feras devorant inlitas et infectas cruore vel membris hominis et viscere saginatas."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 30장 1:11)
"Hi enim, ut victimae ad supplicium saginantur, ut hostiae ad poenam coronantur:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 37장 1:16)
Huius generis est plenus Novius, cuius iocus est familiaris "sapiens si algebis, tremes" et alia permulta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 285:13)
nostri valde depugnare et facile algere et esurire consuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 17 2:15)
Cretum quidem leges, quas sive Minos sanxit de Iovis quidem sententia, ut poëtae ferunt, itemque Lycurgi laboribus erudiunt iuventutem, venando currendo, esuriendo sitiendo, algendo aestuando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 34:1)
positum est algente catino durum olus et populi cribro decussa farina:
(페르시우스, 풍자, satire 365)
alges, cum excussit membris timor albus aristas;
(페르시우스, 풍자, satire 368)
Puer autem lippus, sordidissimis dentibus, catellam nigram atque indecenter pinguem prasina involvebat fascia panemque semissem ponebat super torum atque [hac] nausea recusantem saginabat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 64:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION