라틴어 문장 검색

Quod saltem maiorem poscit conatum, ut pecunia in varias autonomas interdisciplinaresque inquisitiones dispertiatur quae novam lucem afferre possint.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 176:7)
ut aliud alii tribuens dispertiat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 45:8)
Itaque ipse cum expeditis cohortibus, item funditorum et sagittariorum delecta manu apud primos erat, in postremo C. Marius legatus cum equitibus curabat, in utrumque latus auxiliarios equites tribunis legionum et praefectis cohortium dispertiuerat, ut cum iis permixti uelites, quocumque accederent, equitatus hostium propulsarent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 46장9)
Ibi commutatis ordinibus in dextro latere, quod proximum hostis erat, triplicibus subsidiis aciem instruxit, inter manipulos funditores et sagittarios dispertit, equitatum omnem in cornibus locat, ac pauca pro tempore milites hortatus aciem, sicuti instruxerat, transuersis principiis in planum deducit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 49장12)
Igitur postero die, prius quam ad oppugnandum egrederetur, equitatum omnem in ea parte, qua regis adventus erat, pro castris agitare iubet, portas et proxima loca tribunis dispertit, deinde ipse pergit ad oppidum atque uti superiore die murum aggreditur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 59장1)
Praeterea iere sagittarii et cohors Paeligna cum uelitaribus armis, itineris properandi causa, neque his secus atque aliis armis aduersum tela hostium, quod ea levia sunt, muniti.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 105장3)
consules belli administrationem inter se dispertiri iussi, alteri ut Volsci, alteri ut Aequi provincia esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 117:2)
inde exercitum per oppida dispertit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 15:1)
Cretensium legatis commemorantibus se quantum sibi imperatum a P. Licinio consule esset sagittariorum in Macedoniam misisse, cum interrogati non infitiarentur apud Persea maiorem numerum sagittariorum suorum quam apud Romanos militare, responsum est,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 76:1)
Pythodicvs Postquam obsonavit erus et conduxit coquos tibicinasque hasce apud forum, edixit mihi ut dispertirem obsonium hic bifariam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 41)
Hercle iniuria dispertivisti:
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 59)
etiam dispertimini?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 375)
cum autem incipit a feminibus sagittarii, quae pars est attributa capricorno, ad partem octavam, brevissimum caeli percurrit spatium.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 3장11)
postquam utrimque exitum est maxima copia, dispertiti viri, dispertiti ordines, nos nostras more nostro et modo instruximus legiones, item hostes contra legiones suas instruont.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 143)

SEARCH

MENU NAVIGATION