라틴어 문장 검색

Liberis autem campis et omnisurculo ruboque vacantibus ovem Graecam pascere meminerimus, ne, ut supra dixi, et lana carpatur et tegumen.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 4:3)
quae fere nascitur, sicut noster memorat poeta, Cum frigidus imber Altius ad vivum persedit, et horrida cano Bruma gelu, vel post tonsuram, si remedium praediciti medicaminis non adhibeas, si aestivum sudorem mari vel flumine non abluas, si tonsum gregem patiaris silvestribus rubis ac spinis sauciari, si stabulo utaris, in quo mulae aut equi aut asini steterunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 5:2)
Nam nec rubos aversatur, nec vepribus offenditur, et arbusculis frutectisque maxime gaudet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 1:4)
inde Rubos fessi pervenimus, utpote longumcarpentes iter et factum corruptius imbri.
(호라티우스의 풍자, 1권, 05장61)
Amos ruborum mora destringens repente propheta est;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 9:9)
de Tiburtino veniet pinguissimus agro haedulus et toto grege mollior, inscius herbae necdum ausus virgas humilis mordere salicti, qui plus lactis habet quam sanguinis;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI25)
alternum sanguinem filicem, ficum atram, quaeque bacam nigram nigrosque fructus ferunt, itemque acrifolium, pirum silvaticum, pruscum rubum sentesque quibus portenta prodigiaque mala comburi iubere oportet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 3:3)
Urucam male pascit hortus unam, Consumpto moritur culex salicto, Et talpa est mihi fossor atque arator.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XVIII7)
nam legimus florem depasta salicti et pascuntur vero dumos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1946)
nam illud aliud est pascuntur vero silvas et summa Lycaei horrentesque rubos:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4713)
salicti virgulti genus, eo quod salit et surgit cito.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 544)
et 'arbustum' quidam locum, in quo arbores sunt, volunt accipere, sicut salictum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 114)
rubea virga quae abundat circa Rubos, Italiae oppidum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2664)
Horatius "inde Rubos fessi pervenimus":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2665)
id est ea virga, quae apud Rubos plurima nascitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2666)

SEARCH

MENU NAVIGATION