라틴어 문장 검색

denique cum membris conlatis flore fruuntur aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus atque in eost Venus ut muliebria conserat arva, adfigunt avide corpus iunguntque salivas oris et inspirant pressantes dentibus ora, ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 35:14)
nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri nidore offendit nares, consopit ibidem, concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 25:9)
nam penetrare alio sonitus alioque saporem cernimus e sucis, alio nidoris odores.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 32:4)
Nam primum tacta designat membra saliva, Quae cohibet virus, retinetque in vulnere pestem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:62)
Sed si nec focus est nudi nec sponda grabati Nec curtus Chiones Antiopesve calix, Cerea si pendet lumbis et scripta lacerna Dimidiasque nates Gallica paeda tegit, Pasceris et nigrae solo nidore culinae Et bibis inmundam cum cane pronus aquam:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XCII4)
Pinguescant madido laeti nidore penates Flagret et exciso festa culina iugo.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXVII2)
nidorem modo putorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3011)
gravi nidore serpenti- bus scilicet noxio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4152)
"Sic a caelo deorsum gravant et a deo vero ad materias avocant, vitam turbant, somnos inquietant, inrepentes etiam corporibus occulte, ut spiritus tenues, morbos fingunt, terrent mentes, membra distorquent, ut ad cultum sui cogant, ut nidore altarium vel hostiis pecudum saginati, remissis quae constrinxerant, curasse videantur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 27장 1:3)
"Corpus omne sive arescit in pulverem sive in umorem solvitur vel in cinerem comprimitur vel in nidorem tenuatur, subducitur nobis, sed deo elementorum custodia reservatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:18)
"summa delumbe saliva hoc natat in labris, et in udo est Maenas et Attis, nec pluteum caedit nec demorsos sapit unguis."
(페르시우스, 풍자, satire 176)
Ecce avia aut metuens divum matertera cunis exemit puerum, frontemque atque uda labella infami digito et lustralibus ante salivis expiat, urentis oculos inhibere petita;
(페르시우스, 풍자, satire 232)
iam nunc adstringas, iam nunc granaria laxes, inque luto fixum possis transcendere nummum nec gluttu sorbere salivam Mercurialem?
(페르시우스, 풍자, satire 552)
utar ego, utar, nec rhombos ideo libertis ponere lautus, nec tenuis sollers turdarum nosse salivas.
(페르시우스, 풍자, satire 613)
Deorum beneficio non emo, sed nunc quicquid ad salivam facit, in suburbano nascitur eo, quod ego adhuc non novi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 48:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION