라틴어 문장 검색

hic nostrum placabo Iovem Laribusque paternis tura dabo atque omnis violae iactabo colores.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII26)
at mater viridis saltus orbata peragrans novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis, omnia convisens oculis loca, si queat usquam conspicere amissum fetum, completque querellis frondiferum nemus adsistens et crebra revisit ad stabulum desiderio perfixa iuvenci, nec tenerae salices atque herbae rore vigentes fluminaque ulla queunt summis labentia ripis oblectare animum subitamque avertere curam, nec vitulorum aliae species per pabula laeta derivare queunt animum curaque levare;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 9:10)
Nec tenerae salices atque herbae rore virentes Fluminaque ulla queunt summis labentia ripis Oblectare animum subitamque avertere curam.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 6:4)
Utque habuit ripas Sicoris, camposque reliquit, Primum cana salix madefacto vimine parvam Texitur in puppim, caesoque inducta iuvenco Vectoris patiens tumidum superenatat amnem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:5)
Nomen cum violis rosisque natum, Quo pars optima nominatur anni, Hyblam quod sapit Atticosque flores, Quod nidos olet alitis superbae;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XI1)
Audet facundo qui carmina mittere Nervae, Pallida donabit glaucina, Cosme, tibi, Paestano violas et cana ligustra colono, Hyblaeis apibus Corsica mella dabit:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXVI1)
Haec mihi quae colitur violis pictura rosisque, Quos referat voltus, Caediciane, rogas?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXII1)
Non boletus hiare, non mariscae Ridere aut violae patere possunt.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XVIII8)
Grandia ne viola parvo chrysendeta mullo:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XCVII Lances chrysendetae1)
'vaccinia' vero sunt violae, quas purpurei coloris esse manifestum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 183)
pallentes violas amantum tinctas colore:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 471)
Horatius "et tinctus viola pallor amantium":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 472)
nam supra unus dixerat 'triste lupus stabulis, ma- turis frugibus imbres, arboribus venti, nobis Amaryllidis irae', item alter 'dulce satis umor, depulsis arbutus haedis, lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas'. ad cuius amatoris similitudinem pertinet 'aut metuet dulces':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 1092)
quod tamen quia hic aspere accepit, ille paulo post curat, dicens "lenta salix quantum pallenti cedit olivae".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 93)
lenta salix q. p. c. o. rusticis utitur comparationibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 161)

SEARCH

MENU NAVIGATION