라틴어 문장 검색

multo pane uti, carne potius elixa, modice holeribus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장129)
magis carne utendum, magis holeribus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장135)
Ei tempori aptissima sunt et caro et holus, potio quam dilutissima, ut et sitim tollat nec corpus incendat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장140)
non uti cibis variis, minimeque iurulentis, aut leguminibus holeribusque, iisque, quae celeriter descendunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 6장5)
Numquam vinum salsum bibere expedit, ne tenue quidem aut dulce, sed austerum et plenius, neque id ipsum pervetus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 6장8)
inter quae descendit salsus et calidus sucus, qui contractis aliquo morbo nervis opitulatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장36)
In media vero materia numerari ex holeribus debere ea, quorum radices vel bulbos adsumimus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장11)
Inbecillissimam vero materiam esse omnem caulem holeris et quicquid in caule nascitur, qualis est cucurbita et cucumis et capparis, omnia poma, oleas, cochleas, itemque conculia.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장15)
Ex holeribus valentior rapa napique et omnes bulbi, in quibus cepam quoque et alium numero, quam pastinaca vel quae specialiter radicula appellatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장21)
Deinde etiam omnia pinguia quam macra, recentia quam salsa, nova quam vetusta plus alimenti habent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장42)
caro domestica permacra omnisque caro salsa, omne salsamentum, garum, vetus caseus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 21장2)
Acria sunt omnia nimis austera, omnia acida, omnia salsa, et mel quidem, quo melius est, eo magis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 22장4)
Item alium, cepa, eruca, ruta, nasturcium, cucumis, beta, brassica, asparagus, sinapi, radicula, intubus, ocimum, lactuca, maximaque holerum pars.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 22장5)
Extenuant eandem omnia salsa, atque acria atque acida.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 23장2)
ex holeribus intubus, lactuca, pastinaca, cucurbita elixa, siser;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 24장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION