라틴어 문장 검색

si alternis, post graviorem sorbitio, post leviorem mulsa aqua.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 20장26)
perfundatur aqua salsa;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장41)
si non est, scamoniam potui dare, vel cum aqua betam albam contritam, vel cum aqua mulsa nuces amaras, absinthium, anesum, sic ut pars huius minima sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 24장9)
Asclepiades aquam quoque salsam, et quidem per biduum, purgationis causa bibere cogebat, iis quae urinam movent reiectis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 24장10)
Si purgatio fit, post eam triduo primo modice cibum oportet adsumere ex media materia, et vinum bibere Graecum salsum, ut resolutio ventris maneat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 24장14)
atque ita per haec variare, ut interdum acres quoque cibos interponat, interdum ad salsum vinum redeat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 24장18)
Quin etiam fovere aqua calida marina, vel si ea non est, tamen salsa magnopere necessarium est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장23)
Si tamen vetus morbus est, interponi quarto vel quinto die purgationis causa vinum Graecum salsum potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장29)
At si frigus nocuit, caput oportet perfundere aqua calida marina vel certe salsa, aut in qua laurus decocta sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장28)
7) praeceptum est, vel salsa, vel ex lauro decocta, tum frigida posca.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장36)
caput radere, idque perfundere aqua calida vel marina vel certe salsa, sic ut ei sulpur quoque adiciatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 3장13)
sub eadem salsa est saliva, sonant aures, venae moventur in capite, turbida urina est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장10)
Quicquid autem eas levavit, incipiendum est ab umidis, maximeque aqua mulsa decocta:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장26)
Sumenda deinde ieiuno potui mulsa aqua, cum qua vel hysopus cocta vel contrita capparis radix sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 8장15)
potui vero aqua mulsa, in qua hysopum aut ruta decocta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 13장25)

SEARCH

MENU NAVIGATION