라틴어 문장 검색

In tanta mole curarum valetudine adversa corripitur, refovendisque viribus mollitia caeli et salubritate aquarum Sinuessam pergit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 66장1)
erant tamen qui crederent veterem illam formam salubritati magis conduxisse, quoniam angustiae itinerum et altitudo tectorum non perinde solis vapore perrumperentur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 43장10)
hoc primum habitu cultuque commoda mortalibus in illa casta et nullis contacta vitiis pectora influxit:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 12장 2:2)
unum addiderim, nusquam latius dominari mare, multum fluminum huc atque illuc ferre, nec litore tenus adcrescere aut resorberi, sed influere penitus atque ambire, et iugis etiam ac montibus inseri velut in suo.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 10장 7:2)
inde nullo iuvante influit oneratque, donec abscindas.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 6장18)
sed increbrescente rumore quasi ad occasionem maioris spei commoraretur, tantum non aduersis tempestatibus Rhodum enauigauit, amoenitate et salubritate insulae iam inde captus cum ad eam ab Armenia rediens appulisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 11장 1:2)
Ut vero medicamentum se diffudit in venas et sensim toto corpore salubritas percipi potuit, primum animus vigorem suum, deinde corpus quoque expectatione maturius recupera vit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 6장 18:1)
Caeli quoque mira temperies, verno tepori maxime similis, omnes anni partes pari salubritate percurrit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 19:1)
quippe Ganges asperum os influenti obicit, nec repercussae aquae cedunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 9:3)
quia ex eo quod causa secunda recipit a prima, influit super causatum ad modum recipientis et repercutientis radium, propter quod causa prima est magis causa. 57.
(단테 알리기에리, Epistolae 113:15)
Et hoc dicitur in libro De Causis, quod "omnis causa primaria plus influit super suum causatum quam causa universalis secunda".
(단테 알리기에리, Epistolae 113:16)
qui quidem Fons, in arce sue simplicitatis unitus, in multiplices alveos influit ex habundantia bonitatis. 16.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:30)
Latini Tuscique pastores, quidam etiam transmarini, Phryges qui sub Aenea, Arcades qui sub Evandro duce influxerant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 17:3)
inde mare, inde aër, inde aether ignifer ipse corporibus liquidis sunt omnia pura relicta et leviora aliis alia, et liquidissimus aether atque levissimus aërias super influit auras nec liquidum corpus turbantibus aëris auris commiscet;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 19:2)
sed quia perpetuam praestat salubritatem et pestilens ab ipso casus rarior est, ideo Apollinis simulachra manu dextra Gratias gestant, arcum cum sagittis sinistra:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION