라틴어 문장 검색

non fraudantes, sed omnem fidem bonam ostendentes, ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus.
훔치지 말고, 늘 온전한 성실성을 보여, 우리 구원자이신 하느님의 가르침을 빛내게 하십시오. (불가타 성경, 티토에게 보낸 서간, 2장10)
Apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus
과연 모든 사람에게 구원을 가져다주는 하느님의 은총이 나타났습니다. (불가타 성경, 티토에게 보낸 서간, 2장11)
saluberrimum quidem huius lectionis esse studium ubi salus anime cognoscitur, sed me vehementer mirari quod his qui litterari sunt ad expositiones sanctorum intelligendas ipsa eorum scripta vel glose non sufficiunt, ut alio scilicet non egeant magisterio.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO LAUDUNUM VENIT AD MAGISTRUM ANSELMUM 1:12)
ac tanto id mihi fieret magis saluberrimum quanto id earum infirmitati magis esset neccessarium.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 4:3)
Illud quoque quod ait Plato, animam locatam esse a Deo in medietate mundi, eamque per omnem globum teretis orbis aequaliter porrigi, pulchre designat gratiam Dei omnibus communiter oblatam, cuncta prout salubre vel aequum est, benigne in hac magna domo sua seu templo disponere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 46:11)
Sin autem non a solo Patre Spiritum procedere credant, cum eum a Patre procedere non dubitant, oportet quod tam a Patre quam Filio seu ab alio ipsum procedere assentiant, et quod necesse est credi, salubre sit confiteri, sicut et caetera omnia quae ad fidem pertinent catholicam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 53:17)
primo quidem accepta stola lavacri salutaris, secundo per confirmationem exhibitam maiusculo pontificali signaculo, tertio ubi vestra et totius populi communi acclamatione usus sum hac regni perfunctoria potestate.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 10:18)
"Haec quidem via non est tuae vitae salubris sed penitus inductiva doloris.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 21:10)
Et ideo auctoris quoque ratione tenemur in perpetuum pudicitiam conservare et castitatem, luxuriam penitus evitare, quia quod diabolo auctore constat esse perfectum nihil posset hominibus parare salubre nec aliquid conferre laudandum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 18:3)
Sumas ergo, Gualteri, salubrem tibi a nobis propinatam doctrinam et mundi penitus vanitates omittas, ut quum venerit sponsus nuptias celebrare maiores et clamor surrexerit in nocte, sis praeparatus cum lampadibus occurrere sibi ornatis secumque ad nuptias introire divinas, nec te oporteat tempore opportunitatis instantis tuae lampadis serotina ornamenta disquirere et ad sponsi domum ianua clausa venire ac verecundam vocem audire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 49:1)
Protoplastus Adam salubrius praesumptionis arguisset uxorem;
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:43)
et universa quae possideo, in potestate tua constituo, ut per te imperium meum et terra mea a facie praesentis et adfuturae multitudinis liberari ac salutari possit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 32:6)
Ille autem tot electorum principum minas expavescens, et vitam suam in articulo mortis positam agnoscens, flebili voce, humili vultu lacrymarumque continua inundatione de vita et salute sua multum precatur, omnibus trepidans membris, et rei veritatem pollicetur aperire, et quod utile et salubre universo populo futurum esset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 52:2)
Calamellos ibidem mellitos per camporum planitiem abundanter repertos, quos vocant Zucra, suxit populus, illorum salubri succo laetatus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 74:7)
- Qualiter inventa sit portio ligni salutaris.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 75:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION