라틴어 문장 검색

Est enim quaedam sanies, quae uel hidros uel melitera nominatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 25:2)
Sanies igitur mala est multa, nimis tenuis, liuida aut pallida aut nigra aut glutinosa aut mali odoris, aut quae ipsum ulcus et iunctam ei cutem erodit:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 27:3)
Melius est, quo minus est, quo crassius, quo albidius;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 29:1)
Biduo sic uulnere habito, tertio die id aperiundum, detergendaque sanies ex aqua frigida est, eademque rursus inicienda.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 49:1)
At quodcumque sensu caret, quod non naturaliter sentit, quod nimium aut aridum aut umidum est, quod aut albidum aut pallidum aut liuidum aut nigrum est, id purum non est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 56:4)
iamque calida aqua eatenus necessaria est, ut sanies remoueatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 57:2)
in his sanies esse uidetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 1:5)
Serpitque id nonnunquam sanescente eo, quod primum uitiatum est, nonnunquam etiam exulcerato, ubi ruptis pusulis ulcus continuatur umorque exit, qui esse inter saniem et pus uideri potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 16:5)
Pus quo crassius et albidius est, eo periculi minus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 18:3)
Exit sanies non multa sed tenuis.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 21:2)
nonnunquam umor exit, sed non multus, qui referre uel pus uel saniem uidetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 22:6)
exitque aut pus aut sanies aut utrumque;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 57:9)
Exit ex quibusdam sanies, fitque ex his continuata exulceratio pruriens;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 61:3)
Alioqui uero umor eius albidus est, cutis dura atque fissa est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 66:4)
Leuce habet quiddam simile alpho, sed magis albida est, et altius descendit, in eaque albi pili sunt et lanugini similes.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 70:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION