라틴어 문장 검색

At qui spumantem sanguinem excreant, iis in pulmone uitium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 16:1)
Et tamen nihil peius est quam sincerum id edi, siue rufum est siue cruentum siue album siue glutinosum siue pallidum siue spumans;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 22:3)
Quod si, ne rupta quidem uomica uel pure extrinsecus emisso, febris quieuit, aut quamuis quierit, tamen repetit, item si sitis est, si cibi fastidium, si uenter liquidus, si pus est liuidum et pallidum, si nihil aeger excreat nisi pituitam spumantem, periculum certum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 23:3)
Neque is ad uitam redit, qui ex suspendio spumante ore detractus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 43:1)
Solet autem interdum etiam putris sanies pessimique odoris descendere, solet purus sanguis profluere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 5:2)
sanguis ex ore spumans, ex plaga ruber;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 13:2)
sanguis spumans fertur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 22:4)
Ex his autem exit sanguis, sanies, pus.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 24:2)
sanies est tenuior hoc, uarie crassa et glutinosa et colorata.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 24:4)
Pus crassissimum albidissimumque, glutinosius et sanguine et sanie.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 24:5)
Exit autem sanguis ex uulnere recenti aut iam sanescente, sanies [est] inter utrumque tempus, pus ex ulcere iam ad sanitatem spectante.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 24:6)
Rursus et sanies et pus quasdam species Graecis nominibus distinctas habent.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 25:1)
Est enim quaedam sanies, quae uel hidros uel melitera nominatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 25:2)
Sanies igitur mala est multa, nimis tenuis, liuida aut pallida aut nigra aut glutinosa aut mali odoris, aut quae ipsum ulcus et iunctam ei cutem erodit:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 27:3)
Biduo sic uulnere habito, tertio die id aperiundum, detergendaque sanies ex aqua frigida est, eademque rursus inicienda.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 49:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION