라틴어 문장 검색

Qui volunt facere, ut obliviscatur populus meus nominis mei, propter somnia eorum, quae narrat unusquisque ad proximum suum, sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Baal.
그들은 자기네 조상들이 바알 때문에 내 이름을 잊었듯이, 서로 주고받는 꿈 이야기들로 내 백성이 내 이름을 잊도록 흉계를 꾸미고 있다. (불가타 성경, 예레미야서, 23장27)
Quare in perpetuum oblivisceris nostri, derelinques nos in longitudinem dierum?
어찌하여 저희를 끝내 잊으려 하십니까? 어찌하여 저희를 영영 버리려 하십니까? (불가타 성경, 애가, 5장20)
Munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem, usuram et fenus accepisti et avare proximos tuos calumniabaris meique oblita es, ait Dominus Deus.
네 안에서는 사람들이 뇌물을 받아 남의 피를 쏟는다. 너는 변리와 이자를 받고 이웃을 억압하여 착취한다. 그러면서 너는 나를 잊고 있다. 주 하느님의 말이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 22장12)
Et cum venissent discipuli trans fretum, obliti sunt panes accipere.
제자들이 호수 건너편으로 가면서 빵을 가져가는 것을 잊어버렸다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 16장5)
Et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi.
그런데 제자들이 빵을 가져오는 것을 잊어버려, 그들이 가진 빵이 배 안에는 한 개밖에 없었다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 8장14)
Pilatus autem, volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam et tradidit Iesum flagellis caesum, ut crucifigeretur.
그리하여 빌라도는 군중을 만족시키려고, 바라빠를 풀어 주고 예수님을 채찍질하게 한 다음 십자가에 못 박으라고 넘겨주었다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 15장15)
Fratres, ego me non arbitror comprehendisse; unum autem: quae quidem retro sunt, obliviscens, ad ea vero, quae ante sunt, extendens me
형제 여러분, 나는 이미 그것을 차지하였다고 여기지 않습니다. 그러나 이 한 가지는 분명합니다. 나는 내 뒤에 있는 것을 잊어버리고 앞에 있는 것을 향하여 내달리고 있습니다. (불가타 성경, 필리피 신자들에게 보낸 서간, 3장13)
non enim iniustus Deus, ut obliviscatur operis vestri et dilectionis, quam ostendistis nomini ipsius, qui ministrastis sanctis et ministratis.
하느님은 불의한 분이 아니시므로, 여러분이 성도들에게 봉사하였고 지금도 봉사하면서 당신의 이름을 위하여 보여 준 행위와 사랑을 잊지 않으십니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 6장10)
Beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci; talibus enim hostiis oblectatur Deus.
선행과 나눔을 소홀히 하지 마십시오. 이러한 것들이 하느님 마음에 드는 제물입니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 13장16)
est enim proprium stultitiae aliorum vitia cernere, oblivisci suorum.
다른 이들의 흠은 분간하면서 자신의 것은 무시하는 것은 어리석음의 특징이다. (마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 73:11)
Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui.
여인이 제 젖먹이를 잊을 수 있느냐? 제 몸에서 난 아기를 가엾이 여기지 않을 수 있느냐? 설령 여인들은 잊는다 하더라도 나는 너를 잊지 않는다. (불가타 성경, 이사야서, 49장15)
Atque ut amplius eum mittigarem supra quam sperare poterat, obtuli me ei satisfacere, eam scilicet quam corruperam mihi matrimonio copulando, dummodo id secreto fieret, ne fame detrimentum incurrerem.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT 8:2)
Quem quidem tractatum cum vidissent et legissent plurimi, cepit in commune omnibus plurimum placere, quod in eo pariter omnibus satisfieri super hoc questionibus videbatur.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 1:3)
Qui statim penitentia ductus, post aliquos dies, cum ad tempus coactus satisfecisset illorum invidie, me de alieno eductum monasterio ad proprium remisit, ubi fere quotquot erant olim iam, ut supra memini, infestos habebam, cum eorum vite turpitudo et impudens conversatio me suspectum penitus haberet, quem arguentem graviter sustineret.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 4:2)
Scholarium nostrorum petitioni, prout possumus, satisfacientes, aliquam sacrae eruditionis summam, quasi divinae Scripturae introductionem conscripsimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION