라틴어 문장 검색

Quam multi hesterna crapula semisomnes et graves illis miseris suum somnum rumpentibus ut alienum expectent, vix adlevatis labris insusurratum miliens nomen oscitatione superbissima reddent !
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 87:4)
"ipsi autem color exsanguis, quem crapula vexat et pallens pinguedo tenet, ganeaque perenni pressus acescentem stomachus non explicat auram, par est vita suis;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 140)
unde quamquam absens facile coniecto, quo repente stupore ferietur, cum intuitu nostri dignanter admissus intellexerit se paginam meam magis otiose flagitasse quam tradere, videre mihi videor, ut homini non usque ad invidiam per-faceto nova erunt omnia, cum invitabitur peregrinus ad domicilium, trepidus ad conloquium, rusticus ad laetitiam, pauper ad mensam, et cum apud crudos caeparumque crapulis esculentos hic agat vulgus, illic ea comitate retractabitur 1 ac si inter Apicios epulones et Byzantinos chironomuntas hucusque ructaverit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Simplicio suo salutem 2:1)
Quae licet carcere corporis pressa, licet institutionibus pravis circumscripta, licet libidinibus et concupiscentiis evigorata, licet falsis deis exancillata, cum tamen resipiscit, ut ex crapula, ut ex somno, ut ex aliqua valitudine, et sanitatem suam patitur, deum nominat, hoc solo, quia proprie verus hic unus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 17장 4:1)
aliquando enim ex crapula, aliquando ex naturae superfluitate uel infirmitate, aliquando ex cogitatione contingit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 9:21)
Nam si adsunt alii, qui implere ministerium ualeant, inlusio pro crapula facta a perceptione sacri mysterii prohibere non debet;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 10:1)
nec prius sensere quam plaustris in foro relictis plenos crapulae eos lux oppressit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 429:1)
ceteri sopiti cum postero die tandem ex somno pleni crapulae surrexissent, ad id quod serum erat, aliquot horas referendis in naves collocandisque et aptandis armamentis absumpserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 577:1)
miseria haec et metus crapulam facile excusserunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 169:1)
sed aperitur ostium, unde saturitate saepe ego exii ebrius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 123)
Ergasilvs Iuppiter supreme, servas me measque auges opes, maximas opimitates opiparasque offers mihi, laudem lucrum, ludum iocum, festivitatem ferias, pompam penum, potationis saturitatem, gaudium, nec cuiquam homini supplicare * nunc certum est mihi;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 11)
proin tu deum hunc saturitate facias tranquillum tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 2135)
Ita me amabit sancta Saturitas, Hegio, itaque suo me semper condecoret cognomine, ut ego vidi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 2158)
Callidamates Vbi somno sepelivi omnem atque edormivi crapulam, Philolaches venisse mihi suom peregre huc patrem quoque modo hominem ad servos ludificatus sit, ait se metuere in conspeocedere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 5, scene 21)
inde huc exii, crapulam dum amoverem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 5, scene 133)

SEARCH

MENU NAVIGATION