라틴어 문장 검색

quaerit, quemadmodum post saturitatem quoque esuriat, quemadmodum non impleat ventrem, sed farciat, quemadmodum sitim prima potione sedatam revocet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 14:4)
Aeque ex contrario circumspiciemus, ne, dum grata mittere volumus, suum cuique morbum exprobratura mittamus, sicut ebrioso vina et valetudinario medicamenta.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 75:3)
quo ebrius ab ebrioso et timens a timido.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 25:3)
Ebriosus convictores in amorem meri traxit, impudicorum coetus fortem quoque et, si liceat, virum emolliit, avaritia in proximos virus suum transtulit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 48:1)
quod ramis pia germinat Damascos, et quod percoquit ebriosa Caunos, largis gratuitum cadit rapinis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres6)
sed aperitur ostium, unde saturitate saepe ego exii ebrius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 123)
Ergasilvs Iuppiter supreme, servas me measque auges opes, maximas opimitates opiparasque offers mihi, laudem lucrum, ludum iocum, festivitatem ferias, pompam penum, potationis saturitatem, gaudium, nec cuiquam homini supplicare * nunc certum est mihi;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 11)
proin tu deum hunc saturitate facias tranquillum tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 2135)
Ita me amabit sancta Saturitas, Hegio, itaque suo me semper condecoret cognomine, ut ego vidi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 2158)
ni erit tam sincerum, ut quivis dicat ampullarius optimum esse operi faciundo corium et sincerissimum, quid causae est quin virgis te usque ad saturitatem sauciem?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 490)
Qui ebriosa autem Catullum dixisse putant aut ebrioso, nam id quoque temere scriptum invenitur, in libros scilicet de corruptis exemplaribus factos inciderunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XX 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION