라틴어 문장 검색

Qui autem natura dicuntur iracundi aut misericordes aut invidi aut tale quid, ei sunt constituti quasi mala valetudine animi, sanabiles tamen, ut Socrates dicitur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 80:4)
Subito latrones ex insidiis advolant Interque caedem ferro mulum sauciant, Diripiunt nummos, neglegunt vile hordeum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Muli duo et vectores.4)
odi, quae sauciat ora
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 48:4)
ut rediit animus, tenues a pectore vestes rumpit, et indignas sauciat ungue genas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 147:2)
vulneris id genus est quod, cum sanabile non sit, non contrectari tutius esse puto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 226)
ei mihi, quod nullis amor est sanabilis herbis nec prosunt domino, quae prosunt omnibus, artes."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 51:19)
Violentia quae in hominis corde, peccato sauciato, insidet, in morbi etiam indiciis manifestatur, quem inesse in solo, aqua, aëre, animantibus percipimus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 4:3)
241. Maria, mater cui cura Iesu est commissa, nunc curat materno affectu ac dolore hunc mundum sauciatum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 306:1)
mens aestuans procellis, curisque sauciata, totis bibit medullis obliviale poclum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum3)
"cum membra morbus dissicit, animus viget robustior, membris vicissim fortibus vis sauciatur sensuum."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.71)
aut ferrum in ore nil agens et inritum versasse frustra seu retunsis tactibus aut arte quadam vulnus inlatum breve, quod sauciata parte linguam laederet nervos nec omnes usquequaque abscideret.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1409)
quin ipse ferrum stringit et plenus Deo reges superbos mole praedarum graves pellit fugatos, sauciatos proterit, frangit catenas et rapinam liberat:
(프루덴티우스, Psychomachia, preface 6)
Quorum etiam qui firmioribus animis obvii hostibus fuerant, ludificati incerto proelio ipsi modo eminus sauciabantur, neque contra feriendi aut conserendi manum copia erat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 50장6)
oppugnare aut parare omnibus locis, auidius alteri alteros sauciare quam semet tegere, clamor permixtus hortatione laetitia gemitu, item strepitus armorum ad caelum ferri, tela utrimque uolare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 60장4)
optimus quisque cadere aut sauciari, ceteris metus augeri.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 92장19)

SEARCH

MENU NAVIGATION