라틴어 문장 검색

Quem tu nisi cognoscere concupiscis, saxeus ferreusque es.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 3 7:2)
Eminet iam et apparet saxeum dorsum impactosque fluctus in immensum elidit et tollit;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 17:1)
et similis morti pectora torpor habet, felicem Nioben, quamvis tot funera vidit, quae posuit sensum saxea facta malis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 212)
illa, manus ut forte tetenderat in maris undas, saxea facta manus in easdem porrigit undas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 52:3)
Mater ad auditas stupuit ceu saxea voces attonitaeque diu similis fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 49:1)
Vos quoque, flexipedes hederae, venistis et una pampineae vites et amictae vitibus ulmi, ornique et piceae pomoque onerata rubenti arbutus et lentae, victoris praemia, palmae et succincta comas hirsutaque vertice pinus, grata deum matri;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 12:6)
socium quoque saxea moles oppressit spatio stantem propiore Cometen.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 31:5)
Dictys, ab ancipiti delapsus acumine montis, dum fugit instantem trepidans Ixione natum, decidit in praeceps et pondere corporis ornum ingentem fregit suaque induit ilia fractae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 36:6)
mox eadem Teucras fuerat mersura carinas, ni prius in scopulum, qui nunc quoque saxeus exstat, transformata foret:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 9:3)
Flumen habent Cicones, quod potum saxea reddit viscera, quod tactis inducit marmora rebus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 26:6)
mens obstetricis sedulae pie in tyrannum contumax ad spem potentis gloriae furata servat parvulum, quem mox sacerdotem sibi adsumpsit orbis conditor, per quem notatam saxeis legem tabellis traderet.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae44)
talemque et ille praetulit oris corusci gloriam Stephanus per imbrem saxeum caelos apertos intuens.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.120)
scandit spiritus ardua, fit pondus grave saxeum, corpus suscipiunt aquae.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Quirini Martyris, Episcopi Ecclesiae Siscianae.24)
ac veluti summis antiquam in montibus ornum cum ferro accisam crebrisque bipennibus instant eruere agricolae certatim, - illa usque minatur et tremefacta comam concusso vertice nutat, volneribus donec paulatim evicta, supremum congemuit, traxitque iugis avolsa ruinam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 26:2)
mugire videbis sub pedibus terram, et descendere montibus ornos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 20:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION