라틴어 문장 검색

Trucidatis tot insignibus viris ad postremum Nero virtutem ipsam excindere concupivit interfecto Thrasea Paeto et Barea Sorano, olim utrisque infensus et accedentibus causis in Thraseam, quod senatu egressus est cum de Agrippina referretur, ut memoravi, quodque Iuvenalium ludicro parum spectabilem operam praebuerat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 21장1)
ut si in Graecia natus esses, ubi ludicras quoque artis exercere honestum est, ac tibi Nicostrati robur ac vires di dedissent, non paterer inmanis illos et ad pugnam natos lacertos levitate iaculi aut iactu disci vanescere, sic nunc te ab auditoriis et theatris in forum et ad causas et ad vera proelia voco, cum praesertim ne ad illud quidem confugere possis, quod plerisque patrocinatur, tamquam minus obnoxium sit offendere poetarum quam oratorum studium.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 10장 5:2)
nudi iuvenes, quibus id ludicrum est, inter gladios se atque infestas frameas saltu iaciunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 24장 1:2)
Vniversa iam plebs Palatium implebat, mixtis servitiis et dissono clamore caedem Othonis et coniuratorum exitium poscentium ut si in circo aut theatro ludicrum aliquod postularent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 32장1)
apud victores orta seditio, ludicro initio ni numerus caesorum invidiam Vitellio auxisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장2)
ludicro Iuvenalium sub Nerone velut ex necessitate, mox sponte mimos actitavit, scite magis quam probe.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 62장8)
Aderat pugnantibus spectator populus, utque in ludicro certamine, hos, rursus illos clamore et plausu fovebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 83장1)
deinde tibicines et scaenici artifices uestem, quam ex triumphorum instrumento ad praesentem usum induerant, detractam sibi atque discissam iniecere flammae et ueteranorum militum legionarii arma sua, quibus exculti funus celebrabant;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 84장 4:1)
in hoc ludicro Nonium Asprenatem lapsu debilitatum aureo torque donauit passusque est ipsum posterosque Torquati ferre cognomen.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 43장 2:3)
Ad scaenicas quoque et gladiatorias operas et equitibus Romanis aliquando usus est, uerum prius quam senatus consulto interdiceretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 43장 3:1)
ludorum ac munerum impensas corripuit mercedibus scaenicorum recisis paribusque gladiatorum ad certum numerum redactis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 34장 1:1)
naturam tamen saeuam atque probrosam ne tunc quidem inhibere poterat, quin et animaduersionibus poenisque ad supplicium datorum cupidissime interesset et ganeas atque adulteria capillamento celatus et ueste longa noctibus obiret ac scaenicas saltandi canendique artes studiosissime appeteret, facile id sane Tiberio patiente, si per has mansuefieri posset ferum eius ingenium.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 11장 1:1)
scaenicos ludos et assidue et uarii generis ac multifariam fecit, quondam et nocturnos accensis tota urbe luminibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 18장 2:1)
scaenicis ludis, inter plebem et equitem causam discordiarum ferens, decimas maturius dabat, ut equestria ab infimo quoque occuparentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 26장 4:4)
iuuenales, circenses, scaenicos ludos, gladiatorium munus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 11장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION