라틴어 문장 검색

Pendulis igitur duabus APT, Apt de perpendiculo AR inaequaliter deductis & simul dimissis, accelerationes eorum semper erunt ut arcus describendi TR, tR.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. X. De Motu Corporum in Superficiebus datis, deq; Funipendulorum Motu reciproco. 29:8)
Caeterum haec Propositio & superiores, quae ad Media inaequaliter densa spectant, intelligendae sunt de motu corporum adeo parvorum, ut Medii ex uno corporis latere major densitas quam ex altero non consideranda veniat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IV. De Corporum circulari Motu in Mediis resistentibus. 23:1)
siquis emat citharas, emptas conportet in unum, nec studio citharae nec Musae deditus ulli, si scalpra et formas non sutor, nautica vela aversus mercaturis:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 2:19)
Vadis huc illuc, ut excutias insidens pondus, quod ipsa iactatione incommodius fit, sicut in navi onera inmota minus urgent, inaequaliter convoluta citius eam partem, in quam incubuere, demergunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 3:3)
Sic necessarium est exemplar artifici, quomodo scalprum, quomodo lima;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 13:5)
fabrile scalprum cum malleo habebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 717:2)
levium corporum homines et multa exercitatione pernicium, clavos secum ferreos portantes, qua per inaequaliter eminentia rupis poterant scandunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 306:1)
haec vos ne decipiat oratio providendum vobis erit, neve non solum inaequaliter alios nimium deprimatis ex sociis vestris, alios praeter modum extollatis, sed etiam ne, qui adversus vos arma tulerint, in meliore statu sint quam socii et amici vestri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 608:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION