라틴어 문장 검색

Quidam ex nostris existimant omnium istorum fortem tolerantiam non esse optabilem, sed ne abominandam quidem, quia voto purum bonum peti debet et tranquillum et extra molestiam positum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 5:1)
Illud tempus non debet inputari quasi sterili, quo matres etiam editos partus abominatae sunt:
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 12:11)
Rusticus, inhumanus ac mali moris et inter matronas abominanda condicio est, si quis coniugem suam in sella prostare vetuit et vulgo admissis inspectoribus vehi perspicuam undique.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 60:2)
Callistratum aiunt (ita certe Hecaton auctor est), cum in exilium iret, in quod multos cum illo simul seditiosa civitas et intemperanter libera expulerat, optante quodam, ut Atheniensibus necessitas restituendi exules esset, abominatum talem reditum.
(세네카, 행복론, Liber VI 186:1)
Haec universa habere, de quibus loqueris, abominabitur.
(세네카, 행복론, Liber VII 45:1)
Hoc est, quare vel maxime abominanda sit saevitia, quod excedit fines primum solitos, deinde humanos, nova supplicia conquirit, ingenium advocat ut instrumenta excogitet per quae varietur atque extendatur dolor, delectatur malis hominum ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 142:1)
Abominandum remedi genus est sanitatem debere morbo.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 76:3)
" Immo veram ignorantibus magnitudinem, qualis illa dira et abominanda :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 127:3)
Nunc illud dico, ista quae tu vocas aspera, quae adversa et abominanda, primum pro ipsis esse quibus accidunt, deinde pro universis, quorum maior diis cura quam singulorum est, post hoc volentibus accidere ac dignos malo esse, si nolint.
(세네카, De Providentia, book 1 22:2)
non cernat ultra lucidum Hippolytum diem adeatque manes iuvenis iratos patri, fer abominandam nunc opem gnato, parens:
(세네카, 파이드라 13:24)
tum multa secum effatus et patrium solum abominatus saepe genitorem ciet acerque habenis lora permissis quatit:
(세네카, 파이드라 15:2)
nec abominandae mortis auspicium pavet?
(세네카, Troades 628:1)
"non haec trieterica vobis nox patrio de more venit, non orgia Cadmi cernitis aut avidas Bacchum scelerare parentes, nebridas et fragiles thyrsos portare putastis imbellem ad sonitum maribusque incognita veris foeda Celaenaea committere proelia buxo?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권270)
iamque inflexo Tritonia patre venerat et misero decus immortale ferebat, atque illum effracti perfusum tabe cerebri aspicit et vivo scelerantem sanguine fauces - nec comites auferre valent - :
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권344)
"veraeque licet solacia morti quaerere, nec fugiet poenas, quicumque nefandam insontis pueri scelerarit sanguine dextram impius, et nostris fas sit saevire sagittis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권296)

SEARCH

MENU NAVIGATION