라틴어 문장 검색

captes astutus ubique testamenta senum neu, si vafer unus et alter insidiatorem praeroso fugerit hamo, aut spem deponas aut artem inlusus omittas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit.17)
Sed in scholasticis quoque nonnunquam evenit, ut pro narratione sit propositio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 119:1)
est tamen quibusdam scholasticis controversiis, in quibus ponitur aliquem non respondere quod interrogator, libertas omnia enumerandi, quae responderi potuissent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 181:3)
evenit aliquando in scholasticis controversiis, quod in foro an possit accidere dubito, ut eodem colore utraque pars utatur, eum pro se quaeque defendat, ut in ilia controversia:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 186:1)
nam quaedam scholasticis ponuntur ad coniungendam modo actae rei seriem, ut puta:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 20:2)
scholastica materia sed non quae in foro non possit accidere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 83:3)
res varias cognoscere et praecepta vivendi perdiscere et foro nos experiri potuimus, dum scholastici sumus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 263:1)
Quibus quisquis se tradidit, quaestiunculas quidem vafras nectit, ceterum ad vitam nihil proficit, neque fortior fit neque temperantior neque elatior.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 111 2:1)
ἔνθα δ̓ ἐγω` πόλιν ἔπραθον, ὤλεσα δ̓ αὐτούσ. Et imposuerat Herculi minime vafro, nisi fuisset illic Febris, quae fano suo relicto sola cum illo venerat:
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 4:21)
Iulias postmeridianus consul, homo quantumvis vafer, qui semper videt ἅμα πρόσσω και` ὀπίσσω. Is multa diserte, quod in foro vivebat, dixit, quae notarius persequi non potuit, et ideo non refero, ne aliis verbis ponam, quae ab illo dicta sunt.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 7:7)
Nec in scholasticis tamen effugere contumelias poterat Cestii, mordacissimi hominis.
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 8:6)
et cum a scholasticis non laudaretur, nemo, inquit, inponit hos in culleum ligneum, ut perueniant nescio quo terrarum, ubi calices franguntur, spongiae non franguntur?
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 9:7)
hoc habent scholasticorum studia:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 1:5)
bona fide scholasticus erat, in his declamationibus quae bene illi cesserunt nulli non post primum tetradeum praeferendus.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 12:5)
in scholastica, quia non duobus dicitur locis, semper non dicendum tantum, sed respondendum est.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION