라틴어 문장 검색

At si scias, quam scite in mentem venerit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 534)
Scite poterat fieri.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 597)
Hermagoras iudicium, partitionem, ordinem, quaeque sunt elocutionis, subiicit oeconomiae, quae appellata ex cura rerum domesticarum et hic per abusionem posita nomine Latino caret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 40:1)
unde abusio, quae κατάχρησισ dicitur, necessaria.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 45:1)
eo magis necessaria catachresis, quam recte dicimus abusionem, quae non habentibus nomen suum accommodat quod proximo est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 253:1)
est hoc totum a translatione genus, quod abusio est, ubi nomen defuit, translatio, ubi aliud fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 254:3)
nam per abusionem sicarios etiam omnes vocamus, qui caedem telo quocunque commiserint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 13:1)
Sordidum me et incultis moribus aiunt, quia parum scite convivium exorno neque histrionem ullum neque pluris preti coquum quam vilicum habeo.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장70)
hi tibi tradent humanorum divinorumque notitiam, hi iubebunt in opere esse nec tantum scite loqui et in oblectationem audientium verba iactare, sed animum indurare et adversus minas erigere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 21:8)
Artifex instrumenta sua tractat ex facili, rector navis scite gubernaculum flectit, pictor colores, quos ad reddendam similitudinem multos variosque ante se posuit, celerrime denotat et inter ceram opusque facili vultu ac manu commeat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 5:5)
sicut in lusu est aliquid pilam scite ac diligenter excipere, sed non dicitur bonus lusor, nisi qui apte et expedite remisit, quam acceperat."
(세네카, 행복론, Liber II 143:3)
possunt et dura molliri et an- gusta laxari et gravia scite ferentis minus premere.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 93:6)
eam ampliatam, deinde absolutam pro collegii sententia pontifex maximus abstinere iocis colique sancte potius quam scite iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 482:1)
ceterum magis eo profectum est quod mature ventum erat ut quosdam spectantes iam arma Etruriae populos metus Romani nominis comprimeret quam quod ductu consulis quicquam ibi satis scite aut fortunate gestum sit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 230:1)
priore consulatu, primis utique mensibus, hiscere eum nequisse, nunc iam populares orationes serere, quam mallem inquit Volumnius, a me strenue facere quam ego abs te scite loqui didicissem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 247:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION