라틴어 문장 검색

Sicut, inquit, cum corpora hominum natura fingeret, ratio subtilior et utilitas ipsa operis postulavit ut tenuissimis minutisque ossiculis caput compingeret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, I 11:1)
Scite ergo et considerate Vergilius, cum aut Homeri aut Hesiodi aut Apollonii aut Parthenii aut Callimachi aut Theocriti aut quorundam aliorum locos effingeret, partim reliquit, alia expressit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 4:1)
Vergilius quoque, si quis animum adtendat, duo ista verba properare et maturare tamquam plane contraria scitissime separavit in hisce versibus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XI 7:1)
Id factum eius modumque ipsum quo caecitatem facile sollertia subtilissima conscivit, Laberius poeta in mimo quem scripsit Restionem, versibus quidem satis munde atque graphice factis descripsit, sed causam voluntariae caecitatis finxit aliam vertitque in eam rem quam tum agebat, non inconcinniter.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVII 3:1)
Super qua re Favorinus quoque subtilissime argutissimeque decem libros composuit, quos Πυρρωνείων Τρόπων inscribit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, V 6:1)
DESCRIPTUM definitumque est a Quinto Ennio in Annali septimo graphice admodum sciteque sub historia Gemini Servili, viri nobilis, quo ingenio, qua comitate, qua modestia, qua fide, qua linguae parsimonia, qua loquendi opportunitate, quanta rerum antiquarum morumque veterum ac novorum scientia quantaque servandi tuendique secreti religione, qualibus denique ad muniendas vitae molestias fomentis, levamentis, solacis amicum esse conveniat hominis genere et fortuna superioris.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, IV 2:1)
Postea per incrementa aetatis exorta e seminibus suis ratiost et utendi consilii reputatio et honestatis utilitatisque verae contemplatio subtiliorque et exploratior commodorum incommodorumque dilectus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 8:3)
Ea omnia cum Apollinaris scite perquam atque enucleate disputavisset, tum ego haec dixi:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 18:1)
Haec tunc Apollinaris scite acuteque dicere visus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 21:6)
Fratris autem vocabulum P. Nigidius, homo inpense doctus, non minus arguto subtilique ἐτύμωͺ interpretatur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, X 5:1)
Sic igitur in manifesto peccatu dixit, ut in manifesto incestu veteres dixerunt, non quin Latinum esset peccato dicere, sed quia in loco isto positum subtilius ad aurem molliusque est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 21:1)
Sed Castricius profecto scite atque incorrupte locutus est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXII 5:1)
Est tamen nonnusquam invenire ita scripsisse quosdam non ignobiles scriptores, ut aut temere aut incuriose 'praedam' pro 'manubiis' et 'manubias' pro 'praeda' posuerint, aut tropica quadam figura mutationem vocabuli fecerint, quod facere concessum est scite id periteque facientibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 32:2)
Hoc iudicium Frontonis, etiam in parvis minutisque vocabulis, non praetermittendum putavi, ne nos forte fugeret lateretque subtilior huiuscemodi verborum consideratio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIX 7:1)
Atque alia quidem quae reprehenderunt neque dictu neque auditu digna sunt, sed enim hoc, in quo sibimet ipsi praeter cetera esse visi sunt verborum pensitatores subtilissimi, cedo, quale id sit consideremus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, I 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION