라틴어 문장 검색

quod postea expugnatum a Dionysio tyranno Siciliae dicitur, de quo Lucilius scorta Pyrgensia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1843)
"Ista enim impudicitiae eorum forsitan sacra sint, apud quos sexus omnis membris omnibus prostat, apud quos tota inpudicitia vocatur urbanitas, qui scortorum licentiae invident, qui medios viros lambunt, libidinoso ore inguinibus inhaerescunt, homines malae linguae etiam si tacerent, quos prius tacdescit impudicitiae suae quam pudescit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 28장 1:19)
Quodsi in vino et alea comissationes solum et scorta quaererent, essent illi quidem desperandi, sed tamen essent ferendi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 10:7)
Quodsi iam sint id, quod summo furore cupiunt, adepti, num illi in cinere urbis et in sanguine civium, quae mente conscelerata ac nefaria concupiverunt, consules se aut dictatores aut etiam reges sperant futuros?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 19:6)
O bellum magno opere pertimescendum, cum hanc sit habiturus Catilina scortorum cohortem praetoriam!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 24:1)
quamquam scripsit artem rhetoricam Cleanthes, Chrysippus etiam, sed sic, ut, si quis obmutescere concupierit, nihil aliud legere debeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 10:2)
quem enim deditum voluptatibus, quem cupiditatum incendiis inflammatum in iis potiendis, quae acerrime concupivisset, tanta laetitia perfundi arbitramur, quanta aut superiorem Africanum Hannibale victo aut posteriorem Karthagine eversa?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 94:1)
ille enim cum esset consul in Gallia exoratus in convivio a scorto est ut securi feriret aliquem eorum qui in vinculis essent, damnati rei capitalis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 54:5)
quae sunt igitur epularum aut ludorum aut scortorum voluptates cum his voluptatibus comparandae?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 64:7)
narra inquam patrono tuo, qui Arpinatis aquas concupivit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 21:8)
is autem valet exercitu, tenet multos spe et promissis, omnia omnium concupivit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 13 2:9)
Miloni etiam utile fuisse Clodium vivere, illi ad ea quae concupierat optatissimum interitum Milonis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 19장 4:2)
ille qui semper secum scorta, semper exoletos, semper lupas duceret, tum neminem, nisi ut virum a viro lectum esse diceres.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 21장 1:6)
obtrectatio autem est, ea quam intellegi ζηλοτυπίαν volo, aegritudo ex eo, quod alter quoque potiatur eo quod ipse concupiverit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 17:6)
Etenim ut stultitia, etsi adepta est quod concupivit, numquam se tamen satis consecutam putat, sic sapientia semper eo contenta est quod adest, neque eam umquam sui paenitet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 54:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION