라틴어 문장 검색

Harundo minus alto 2 pastinato, melius tamen bipalio seritur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 32장 1:1)
Talea et tota harundo serius praedicto tempore evenit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 32장 2:4)
Sed sive recisa in dupondium et semissem talea, sive totae harundines prostratae deponentur,exstent earum cacumina;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 32장 2:5)
Ea est autem senectus, cum vel exaruit situ et inertia plurium annorum, vel ita densatum est, ut gracilis et cannae similis harundo prodeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 32장 3:3)
tolerabilius tamen harundo castratur antequam caeditur, quatenus velut indices calami demonstrant quid eruendum sit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 32장 4:4)
Tempus repastinandi et conserendi est priusquam oculi harundinum egerminent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 32장 5:1)
Qui ubi nucibus sunt consiti, priusquam complanentur, breves harundines ab latere castanearum panguntur, ut per hos sationis indices tutius fodi et runcari possint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 2:5)
Nam vel scrobe vel sulco semina deponuntur, quoniam pastinationis expertes sunt exterarum gentium agricolae:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 4장 2:3)
Vitis quae sine adminiculo suis viribus consistit, solutiore terra, scrobe;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 1:2)
Sed et scrobes et sulci plurimum prosunt, si in locis temperatis,4 in quibus aestas non est praefervida, ante annum fiant, quam vineta conserantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 1:4)
Nam si ieiuno atque exili agro semina deponentur, sub ipsum tempus sationis scrobis aut sulcus faciendus est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 1:6)
Si ante annum fiant, quam vinea conseratur, scrobis in longitudinem altitudinemque defossus tripedaneus abunde est, latitudine tamen bipedanea:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 2:1)
vel si quaterna pedum spatia inter ordines relicturi sumus, commodius habetur eandem quoquo versus dare mensuram scrobibus, non amplius tamen quam in tres pedes altitudinis depressis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 2:2)
Ceterum quattuor angulis semina applicabuntur subiecta minuta terra, et ita scrobes adobruentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 2:3)
Unum tamen huic consitioni Mago Carthaginiensis adicit,ut semina ita deponantur, ne protinus totus scrobis terra compleatur, sed dimidia fere pars eius sequente biennio paulatim adaequetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION