라틴어 문장 검색

Fuerunt etiam qui omentum forfice praeciderent:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXI De omenti in scrotum prolapsi curatione. 4:1)
Neque vero, si discisso ventre id prolapsum forfice praeciditur, quum et emortuum sit, et aliter tutius avelli non possit, inde huc exemplum transferendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXI De omenti in scrotum prolapsi curatione. 4:5)
cum vero vastitas operis etiam diligentissimi agricolae curam distendit,omnem scrupulum summovere debemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 3:1)
Si vero etiam similem fructum et eodem tempore affert, sine scrupulo egregie inseritur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 1:2)
nulla adeo suspicio, nullus auctor tam leuis extitit, a quo non mediocri scrupulo iniecto ad cauendum ulciscendumque compelleretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 37장 1:1)
Sed tu dulcior elegantiorque, Cuius livida naribus caninis Dependet glacies rigetque barba, Qualem forficibus metit supinis Tonsor Cinyphio Cilix marito.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCV4)
unde etiam scrupulus dictus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2383)
forcipe forfices sunt quibus incidimus, forcipes quibus aliquid forvum tenemus, quasi forvicapes;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4531)
Scrupulum, inquam, abeunti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 108:6)
ac domesticarum quidem sollicitudinum aculeos omnis et scrupulos occultabo neque ego huic epistulae atque ignoto tabellario committam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 18 4:1)
si ne id quidem, nummi potius reddantur quam ullus sit scrupulus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 4 2:6)
deinde exhauri mea mandata maximeque si quid potest de illo domestico scrupulo quem non ignoras, dein de Caesare cuius in cupiditatem te auctore incubui nec me piget.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 13 6:4)
odiosus scrupulus de fili militia Brundisina.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 14 7:3)
hunc sibi ex animo scrupulum qui se dies noctesque stimulat ac pungit ut evellatis postulat, ut ad hanc suam praedam tam nefariam adiutores vos profiteamini.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 2장 2:7)
Exime hunc mihi scrupulum, cui par esse non possum, exime autem vel data opera tabellario misso.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 17 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION