라틴어 문장 검색

Neque vero mihi aliquis opponat dives in Iudaea templum, mensam, lucernas, turibula, patellas, scyphos, mortariola et cetera ex auro fabre facta.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 10:3)
Nihil hoc monili pretiosius, nihil hac gemmarum varietate distinctius.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 13:14)
Amorem monilium atque gemmarum sericarumque vestium transfer ad scientiam scripturarum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 8:8)
Nos hoc tantum dolemus, quod pretiosissimum de sanctis locis monile perdidimus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 9:1)
Nam cum illa suum diligeret sanguinem et absque filiis ac nepotibus vellet in fratris liberos universa conferri, ista pauperes eligebat et tamen matri contraire non poterat monilia et, quicquid supellectilis fuit, divitibus peritura concedens magisque volens pecuniam perdere quam parentis animum contristare.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 4:16)
nemo repente fuit turpissimus, accipient te paulatim qui longa domi redimicula sumunt frontibus et toto posuere monilia collo, atque bonam tenerae placant abdomine porcae et magno cratere deam;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II52)
inducebat etiam currus cum falcibus et elephantos cum turribus equitatumque frenis et ephippiis, monilibus ac faleris praefulgentem.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 2:3)
Nomina poculorum Virgilius plerumque Graeca ponit, ut carchesia, ut cymbia, ut cantharos, ut scyphos.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 1:1)
Et gravis adtrita pendebat cantharus ansa De scyphis:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 1:7)
Et sacer inplevit dextram scyphus
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 1:8)
Et scyphos quidem cantharosque, consueta vulgi nomina, ferendum si transeant, sed de carchesiis cymbiisque quae apud Latinos haud scio an umquam reperias, apud Graecos autem sunt rarissima, non video cur non cogantur inquirere quid sibi nova et peregrina nomina velint.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 2:2)
Et sacer inplevit dextram scyphus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 16:1)
Scyphus Herculis poculum est ita ut Liberi patris cantharus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 16:2)
Ego tamen arbitror non poculo Herculem maria transvectum, sed navigio cui scypho nomen fuit, ita ut supra cantharum et carchesium, et a cymbis derivata cymbia, omnia haec adseruimus esse navigiorum vocabula.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 19:2)
Balteus haud fluxos gemmis adstrinxit amictus, Colla monile decens, humerisque haerentia primis Suppara nudatos cingunt angusta lacertos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION