라틴어 문장 검색

Neque de his quae jam habentur, aut etiam de veteribus philosophiis et sectis tantum loquimur, cum complures aliae ejusmodi fabulae componi et concinnari possint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 90:4)
de sectis tamen et generibus hujusmodi theoriarum nonnihil dicendum est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 127:6)
complures aliae proculdubio philosophiarum et theoriarum sectae, similes illis, quae magna varietate olim apud Graecos floruerunt introductae fuissent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 129:5)
Sed tamen utrumque genus (licet caetera dispar) professorium erat, et ad disputationes rem deducebat, et sectas quasdam atque haereses philosophiae instituebat et propugnabat:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:10)
sed in ambitionem et vanitatem sectae condendae et aurae popularis captandae nimium propendebant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:18)
Primo itaque postulandum videtur, ne existiment homines nos, more antiquorum Graecorum, aut quorundam novorum hominum, Telesii, Patricii, Severini, sectam aliquam in philosophia condere velle.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 281:1)
Atque quemadmodum sectae conditores non sumus, ita nec operum particularium largitores aut promissores.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 284:1)
ut non imperium aliquod, non secta, non stella, majorem efficaciam et quasi influxum super res humanas exercuisse videatur, quam ista mechanica exercuerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 325:9)
Cuiusmodi quidem sectae philosophorum licet defecerint, supersunt tamen ingenia quaedam ventosa et discursantia, quibus eaedem omnino venae, licet non pari cum antiquis copia sanguinis, repletae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 1:5)
Poeta, qui sectam alioqui caeteris inferiorem ornavit, elegantissime dixit, suave est in litore stanti videre naves fluctibus exagitatas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 2:6)
Quasi pax nihil esset ad rem, sed sectae et partes.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:8)
Quod ideo pronunciavit quia nulla usquam lex, nulla secta aut opinio, tam in immensum extulit bonitatem quam religio Christiana.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:19)
Quinetiam videas interdum atheos sibi discipulos comparare, ut aliae sectae faciunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:14)
Diagorus quis, Bion, et fortasse Lucianus atque alii pauci, qui tamen plures esse videntur quam sunt, quoniam omnibus qui religionem aliquam aut superstitionem impugnant a secta adversa solet inuri nomen et nota atheistarum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:28)
Turcis praesto est semper et ad nutum belli caussa, propagatio scilicet legis et sectae suae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 12:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION