라틴어 문장 검색

Senatus ille audax, mensis Quintilis die quarto, anno millesimo septingentesimo septuagesimo sexto ab Christo nato, colonias foederatas Americanas, LIBERAS, SUPREMAS, SUISQUE VIRIBUS INNITENTES ESSE decrevit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.46)
"dic, dic aliquem sodes hic, Quintiliane, colorem."
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI143)
nunc obsidione castrorum, quae sedecim milium vallo obduxerat - sed quid iis obesset obsidio, qui patente mari omnibus copiis abundarent?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 39:1)
Sic vix tertia parte de sedecim legionibus reliqua, cum argentum eius passim dolabris concideretur, et subinde inter moras mortem ab gladiatore suo flagitasset egregius imperator, tandem perfugit in Syriam, ubi incredibili quadam mentis vaecordia ferocior aliquanto factus est, quasi vicisset, quia evaserat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PARTHICUM SUB ANTONIO 10:1)
Non igitur mirum in hac varietate Romanos quoque olim auctore Romulo annum suum decem habuisse mensibus ordinatum, qui annus incipiebat a Martio et conficiebatur diebus trecentis quattuor, ut sex quidem menses, id est Aprilis Iunius Sextilis September November December, tricenum essent dierum, quattuor vero, Martius Maius Quintilis October, tricenis et singulis expedirentur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 3:1)
quem mensem anni primum fuisse vel ex hoc maxime probatur, quod ab ipso Quintilis quintus est, et deinceps pro numero nominabantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 5:2)
Sequitur Iulius qui, cum secundum Romuli ordinationem Martio anni tenente principium Quintilis a numero vocaretur, nihilominus tamen etiam post praepositos a Numa Ianuarium ac Februarium retinuit nomen, cum non videretur iam quintus esse, sed septimus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 34:1)
quartum Idus Quintiles Iulius procreatus sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 34:3)
Martius vero Maius Quintilis et October dies tricenos singulos possidebant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 7:1)
sed neque mensi Februario addidit diem, ne deum inferum religio inmutaretur, et Martio Maio Quintili Octobri servavit pristinum statum, quod satis pleno erant numero, id est dierum singulorum tricenorumque.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 7:3)
et inter Idus ac sequentes Kalendas constitutum est sedecim dies esse numerandos.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 7:2)
Q. Sulpicium tribunum militum ad Alliam adversus Gallos pugnaturum rem divinam dimicandi gratia fecisse postridie Idus Quintiles, item apud Cremeram multisque aliis temporibus et locis post sacrificium die postero celebratum male cessisse conflictum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 23:1)
Ad quos fas sibi tunc putat redire, Cum coloephia sedecim comedit.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXVII4)
nam dicunt physici de sedecim partibus caeli iaci fulmina.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4272)
faciebant fulmen in eorum similitudinem, quae Iuppiter iacit toto caelo, hoc est de diversis partibus caeli, scilicet sedecim.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4275)

SEARCH

MENU NAVIGATION