라틴어 문장 검색

Alvum adstringit labor, sedile, creta figularis corpori illita, cibus imminutus, et is ipse semel die assumtus ab eo, qui bis solet;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 30:1)
itaque is, cui hoc infirmum est, per aestatem id bene largo canali quotidie debet aliquamdiu subjicere.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., IV De his quibus caput infirmum est. 3:2)
Ea recta tenuataque cervice, quem canalem vocant, contra mediam alvum orsa, inde paulum ad dexteriorem coxam convertitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 12:5)
canalibus ejusdem subjicere et stomachum ipsum, et magis etiam a scapulis id quod contra stomachum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 7:6)
Post abstinentiam vero unius diei, vel adversus in sedili contra medicum is homo collocandus est, vel sic aversus, ut in gremium ejus caput resupinus effundat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 7:5)
Post haec in adverso sedili collocandus est loco lucido, lumine adverso sic, ut contra medicus paulo altius sedeat:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 42:1)
Homo praevalens et peritus in sedili alto considit, supinumque eum et aversum, super genua sua coxis ejus collocatis, comprehendit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 8:4)
Quod si robustius corpus ejus est, qui curatur, duobus sedilibus junctis, duo valentes insidunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 9:1)
quorum et sedilia et interiora crura inter se deligantur, ne diduci possint:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 9:2)
sed homo collocatur alto sedili, medicus autem humiliore adversus.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione., ZZZ4)
Commune vero ei femorique est, quod, ubi deligatum est, in canalem conjiciendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 23:2)
Is canalis et inferiore parte foramina habere debet, per quae, si quis humor excesserit, descendat:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 23:3)
praeterquam quod neque ferulis, neque canalibus, inter quae vulnus sanescere non potest, sed pluribus tantummodo et laxioribus fasciis opus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 32:4)
Primo quoque tempore homo in sedili collocandus est sic, ut minister a posteriore parte caput ejus contineat, vel sic, ut juxta parietem is sedeat, subjecto inter parietem et caput ejus scorteo pulvino duro;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XII De maxilla luxata. 2:1)
Igitur, si in alam humerus excidit, et vel puerile adhuc est corpus, vel molle certe, et imbecillis nervis intentum est, satis est collocare id in sedili;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XV De humero luxato. 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION