라틴어 문장 검색

Qua gratia in laetitiam imperator versus ex metu, contione mox absoluta, Arbitionem ante alios faustum ad intestina bella sedanda, ex ante actis iam sciens, iter suum praeire cum Lanceariis et Mattiariis, et catervis expeditorum praecepit, et cum Laetis itidem Gomoarium, venturis in Succorum angustiis opponendum, ea re aliis antelatum, quod ut contemptus in Galliis erat Iuliano infestus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 16:2)
Unde quieti sunt homines et sedati, adhibentes vomeri curam, et proventibus fructuariis victitantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 32:2)
Quo audito, velut fulmine multi perculsi, metuentesque ne illud quoque temptaret evertere, quicquid poterant in eius perniciem clandestinis insidiis concitabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 11장 7:3)
Cuius atrocitate mali perculsus, ilico (ut ante cogitaverat) triginta milia lectorum militum eidem commisit Procopio, iuncto ad parilem potestatem Sebastiano comite ex duce Aegypti, eisdemque praecepit, ut intra Tigridem interim agerent, vigilanter omnia servaturi, nequid inopinum ex incauto latere oreretur, qualia multa saepe didicerat evenisse, mandabatque eis ut (si fieri potius posset), regi sociarentur Arsaci, cumque eo per Corduenam et Moxoenam, Chiliocomo uberi Mediae tractu, partibusque aliis praestricto cursu vastatis, apud Assyrios adhuc agenti sibi concurrerent, necessitatum articulis adfuturi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 3장 5:1)
itaque demum sublimis adstans magister, claustrum quod totius operis continet vincula, reserat malleo forti perculsum, unde absolutus ictu volucri stilus, et mollitudine offensus cilicii, saxum contorquet, quicquid incurrerit collisurum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 6:2)
Agunt autem ipsi quietius Seres, armorum semper et proeliorum expertes, utque hominibus sedatis et placidis otium est voluptabile, nulli finitimorum molesti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 67:1)
Et siqua femina cuius arboris amore perculsa sit ignoretur, unguento ipsius inficitur truncus, et arbor alia naturaliter odoris dulcedinem concipit, hisque indiciis velut coeundi quaedam proditur fides.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 3장 13:3)
Itaque aliquantum progressi, tristi percellimur facto.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 5장 5:1)
Dum haec ita aguntur, atrocitate nuntii Valens perculsus iamque revertens per Gallograeciam, auditis apud Constantinopolim gestis, diffidenter incedebat et trepide, ac repentino pavore vias providendi turbante, eo usque desponderat animum, ut augustos amictus abicere tamquam gravem sarcinam cogitaret, fecissetque profecto, ni vetantibus proximis, detractus a deformi proposito, firmatusque meliorum sententiis, agmina duo praeire iussisset, quibus nomina sunt Iovii atque Victores, castra perduellium irrupturos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 7장 13:1)
Profectus itaque ab Ambianis, Treverosque festinans, nuntio percellitur gravi, qui Britannias indicabat barbarica conspiratione ad ultimam vexatas inopiam, Nectaridumque comitem maritimi tractus occisum, et Fullofauden ducem hostilibus insidiis circumventum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 8장 1:1)
Sed ut solent insperati casus aggravare miserabilis clades, nomine, servus Anepsiae, verberatae coniugis dolore perculsus, negotium ad Simplicium detulit, nocte progressus, missique apparitores, e latebris abstraxerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 49:3)
Quaesitus in unum impiorum hominum globus, imitatus rationalis officium, ipsumque iudicem, vespertinis tenebris lugubre clamante praecone, civitatem ingressi, ambitiosam domum cuiusdam primatis, ut proscripti iussique interfici, cum gladiis obsederunt, raptaque suppellectili pretiosa, quia subito perculsi familiares, hebetatis sensibus non defenderant dominum, caesis pluribus ante revolutam lucem gressu discessere veloci.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 2장 13:1)
Stetere tamen mox conglobati, extremaque sorte vires (licet non integras) suggerente, confligere cogebantur, multaque caede perculsi, concidissent nullo relicto, ni cataphractorum equitum cuneus, ad inferendum periculum transeuntibus barbaris, ex alio latere prope divortium itineris, pari modo locatus, clamore percitus tristi, agiliter subvenisset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 5장 6:2)
Eodem die inter complura alia hoc quoque evenerat triste, quod Salia, thesaurorum paulo ante per Thracias comes, cum de vinculis educitur audiendus, et calceo inserit pedem, quasi ruina incidentis immensi terroris repente perculsus, animam inter retinentium manus efflavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 26:1)
Quo audito Igmazen post convicia multa, quae congessit in ducem, ira doloreque perculsus abscessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 46:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION